50:177 177 CAPUT I. 178 temere tradere. Interea se discipulos suoamorum apostolorum iactabant, quorum interiores omnes sensus haberent compertos. Necesse igitur fuit Paulo, ut toti mundo suam doctrinam opponeret: hoc praesidio niti, sibi divinitus esse revelatam, non traditam in schola ullius hominis. Alioqui nunquam exempta fuisset pseudoapostolorum calumniis. Si quis obiiciat, edoctum ab Anania fuisse: hic quoque facilis est solutio. Nihil enim obstat quominus et per se illum oraculis Deus docuerit, et ornandi etiam ministerii causa hominis opera in eo docendo usus fuerit. Quemadmodum superius diximus, et immediate fuisse a Deo vocatum oraculo et hominum suffragiis solenniqtie approbatione ordinatum. Haec inter se minime pugnant. 13. Audistis enim conversationem. Tota haec narratio vice probationis addita est. Commemorat enim se tota vita adeo abhorruisse ab evangelio, ut infestus esset illius hostis et nominis christiani vastator. Inde colligimus, divinam fuisse conversionem. Et quidem eos tanquam de re minime dubia testes appellat: ut quod dicturus est, sit extra controversiam. Aequales suos vocat contemporaneos: nam cum senioribus impropria esset comparatio. P a t e r n a s t r a d i t on es non intelligit additamenta illa, quibus corrupta fuerat lex Dei : sed ipsam Dei legem, in qua educatus a pueritia fuerat, et quam a parentibus et avis per manus acceperat. Ritibus ergo patriis quum vehementer addictus esset, non erat facile hinc dimoveri, nisi Dominus miraculo eum traxisset. 15. At postquam placuit Deo, qui me segregaverat ab utero matris meae et vocavit per gratiam suam, 16. revelare filium suum mihi, ut praedicarem ipsum inter gentes, continuo non contuli cum carne et sanguine. 17. Neque redii Ierosolymam ad eos, qui ante me fuerant apostoli: sed abii in Arabiam, ac denuo reversus sum Damascum. 18. Deinde post annos tres redii Ierosolymam, ut viderem Petrum: et mansi apud Ulum dies quindecim. 19. Alium autem ex apostolis non vidi quemquam, nisi Iacobum, fratrem Domini. 20. Porro quae scribo vobis, ecce coram Deo non mentior. 21. Deinde veni in regiones Syriae ac Ciliciae. 22. Eram autem facie ignotus ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo. 23. Sed tantum hic rumor apud illos erat, qui persequebatur nos aliquando, nunc praedicat fidem, quam quondam expugnabat. 24. Et glorificabant in me Deum. 15. Postquam placuit Deo. Secundum membrum narrationis de mirifica eius conversione. Est autem hic facienda analysis, quod vocatus Dei gratia fuerit ad praedicandum Christum inter gentes: et quod statim a vocatione sua, non consultis apostolis, ad opus sibi iniunctum se absque ulla haesi- Calvini opera. Vol. L.