5:177 QUAE CONDITIO ET VITA ANIMARUM POST HANC VITAM. 1) [fol. 1] In hac disputatione expolienda, ut non multum a me studii ponetur, ita dabitur opera, quo sensum meum, quam simplicissima perspicuitate, explicatum habeant lectores. Et sane quacunque de re instituatur disputatio, quum ubique plurimum refert, rem ipsam quae agitatur et scriptori probe perspectam esse et lectori perspicue definitam: ne aut ille suos fines transsiliat ac longius oratione evagetur, aut hic in ipso disputationis campo sine certa via aberret: tum id vero praesertim in omni controversia diligenter observandum: quando hic non docendi solum habenda cura, sed cum adversario negotium est, qui certe (ut fere sunt hominum ingenia) nec vinci se unquam patietur nisi invitus, nec victum se fatebitur quam diu cavillando, restitando, tergiversando, ludere ac delicias facere poterit. Haec autem optima premendi, stringendique adversarii, ne qua elabatur, ratio est: si controversiae caput ita designate dilucideque explices, ac in medium proponas, ut, quasi in rem praesentem, manu consertum vocare possis. De hominis ergo anima nobis certamen est, quam alii fatentur quidem esse aliquid: sed a morte, ad iudicii usque diem, quo e somno suo expergefiet, sine memoria, sine intelligentia, sine sensu dormire putant. Alii nihil minus quam substantiam esse concedunt: sed vim duntaxat vitae esse aiunt, quae ex spiritu arteriae, aut pulmonum agitatione ducitur: et quia sine corpore subiecto subsistere nequit, ideo una cum corpore interit et evanescit, 2) donec totus homo suscitetur. Nos vero et substantiam esse ipsam contendimus, et vere post corporis interitum vivere, sensu videlicet et intelligentia praeditam: ac utrum- 1) Inscriptio haec legitur in editionibus antiquioribus 1542.1563. Abest a sequentibus 1576.1611. Amstelodamensis denique hoc loco utrumque titulum iunctim exhibet: Psychopannychia qua refellitur quorundam imperitorum error qui animas post mortem usque ad ultimum iudicium dormire putant, simulque docetur quae sit conditio etc. 2) Sic 1542 et versio gallica. Recentiores omnes inde a 1545 scribunt: interire et evanescere fingunt. Calvini opera. Vol. V.