10.1:177 CONSILIA. Deinde ut autoritas, quam sibi vendicant, illis concedatur : nemo tamen eorum liber est : quia iureiurando adstricti sunt ad obsequium papae, et romanae sedi sunt addicti, quod ex diametro pugnat cum libertate. Commodum remedium esset, si deligantur homines ex ea parte quae ecclesiae reformationem tam in doctrina quam in moribus cupit et flagitat: quibus etsi non esset vox definitiva, ut loquuntur, liberum tamen esset intercedere omnibus decretis et determinationibus verbo Dei minus consentaneis : ut iis etiam daretur audientia et admitterentur protestationes. Ipsi vero ostenderent iustas sibi esse contradicendi rationes, quo minus acquiescerent episcoporum placitis. Maxime vero intolerabile est, papam praesidere concilio tanquam caput, praesertim in hac nova qua-, litate, ut ab eo et eius arbitrio dependeant omnia. Atque ut primum locum obtineat omnium permissu, ante omnia tamen ratio postulat, ut se submittat concilio per omnia, iuretque se observaturum quidquid illic statutum fuerit: atque hoc modo se abdicet dominatione quam sibi antehac arripuit, ut tantum sit unus ex aliorum numero. Rursum adigendi essent episcopi ad proprium iusiurandum, se obsequentes fore Dei verbo, nec rationem habituros praesentis status: ac si quae inventae fuerint corruptelae tam in doctrina, quam in caeremoniis et moribus, earum se minime patronos fore vel fautores. Modus procedendi omnino frustratorius esset, si mos qui nuper invaluit retineretur: nempe ut quicunque reformationem postulant, vel ore vel scripto exponerent suam doctrinam, deinde ipsis absentibus praelati quod libitum esset decernerent. Necesse igitur omnino est omnes adesse, ut quidquid male et inscite deliberare vellent episcopi, corrigere liceat : atque ita integrum sit cunctis erroneis opinionibus obiicere rationes claras et validas. Operae pretium etiam est ante omnia, statuere quem ordinem sequi conveniat: nempe ut primo loco excutiantur articuli doctrinae, de quibus inter