55:176 10. Et illi quidem ad paucos dies. Haec secunda est amplificatio, ut dixi, quod Dei castigationes carni domandae et mortificandae destinentur, ut renovemur in coelestem vitam. Unde apparet fructum esse perpetuum: idem ab hominibus non esse sperandum, quum hominum disciplina pars sit ordinis politici, ideoque proprie ad praesentem vitam spectet. Unde sequitur, illas longe plus utilitatis adferre, quanto scilicet spiritualis Dei sanctimonia corporis commodis praestat. Si quis obiiciat, patrum munus esse filios instituere in timore et cultu Dei, ac propterea eorum disciplinam ad tam breve tempus restringendam non videri: respondeo, id quidem esse verum; sed hic de oeconomia apostolus loquitur quemadmodum de politia solemus vulgo loqui. Nam etsi magistratuum est religionem tueri, eorum tamen officium huius vitae finibus dicemus contineri: quia aliter civilis ac terrena gubernatio a spirituali Christi regno distingui non posset. Porro quod correctiones Dei dicuntur utiles esse ad obtinendam eius sanctimoniam, hoc non ita accipiendum est quasi nos proprie sanctificent: sed quod adminicula sint ad nos praeparandos, quia per ea Dominus nos exercet ad mortificationem carnis. 11. Omnis castigatio. Hoc addit, ne Dei castigationes praesenti sensu metiamur. Nos enim pueris similes esse docet, qui ferulam horrent ac refugiunt quantum in se est: quia nondum per aetatem iudicant quantum sibi sit utilis. Huc ergo tendit admonitio, non recte aestimatum iri castigationes ex praesenti carnis nostrae sensu : ideo coniiciendos esse oculos in finem : ita apprehendemus tranquillum hunc iustitiae fructum. Fructus autem i u s t i t i a e dicitur timor Domini, et pia sanctaque vita: cuius crux magistra est. Pacatum1 ) vocat, quoniam in. rebus adversis trepidamus et sumus inquieti. Tentamur enim impatientia, quae semper tumultuosa est: castigati autem, composita mente agnoscimus quam utile nobis fuerit quod ante acerbum et molestum videbatur. 12. Quare manus remissas et genua soluta surrigite: 13. et rectas facite vias pedibus vestris: ne claudicatio aberret, sed magis sanetur. 14. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctimoniam: sine qua nemo videbit Dominum. 15. Curam agentes ne quis deficiat a gratia Dei, ne qua radix amaritudinis sursum pullulans obturbet, et per eam inquinentur multi. 16. Ne quis scortator vel profanus, ut Esau, qui pro uno edulio vendidit primogenituram suam. 17. Nostis enim quod, quum postea vellet haereditariam obtinere benedictionem, reprobatus sit. Poenitentiae enim locum non invenit, etiamsi cum lacrymis quaesiisset eam. O Tranquillum