52:176 apertasque tenet: quia tamen semper ad desidiam caro inclinat, exhortationum stimulis opus habet. Verum quod Pauli voce Deus praecipit, intus ipse praestat. Interea partes nostrae sunt petere a Domino, ut lampadi accensae oleum suppeditet, servet purum ellychnium, atque etiam promoveat. 20. Prophetias ne contemnatis. Opportune haec sententia alteri subnectitur: nam quum per doctrinam spiritus Dei nobis maxime illuceat: qui doctrinae locum negant, quantum in se est, exstinguunt spiritum: semper enim considerandum qualiter aut quibus mediis se nobis communicare Deus velit. Ergo quicunque sub magisterio spiritus sancti proficere cupit, prophetarum se ministerio doceri sustineat. Caeterum prophetiae nomine non intelligo vaticinandi donum, sed, quemadmodum prioris ad Corinthios cap. 14, 3, scientiam interpretandae scripturae: ut propheta sit divinae voluntatis interpres. Nam eo quem citavi loco, Paulus doctrinam ad aedificationem, exhortationem et consolationem prophetis tribuit: et has quasi partes enumerat. Sit ergo prophetia in hoc loco scripturae interpretatio in usum praesentem accommodata. Eam sperni | vetat Paulus, nisi sponte velimus errare in tenebris. Est autem insignis sententia ad externae praedicationis commendationem. Somniant fanatici homines, pueros esse qui in scripturae lectione vel auditu verbi retinentur: quasi nemo sit spiritualis, nisi doctrinae contemptor. Superbe igitur humanum ministerium, adeoque scripturam ipsam despiciunt, ut spiritum assequantur. Deinde quotquot illis deliria ingerit Satan, pro arcanis spiritus revelationibus fastuose venditant. Tales sunt libertini et similes furiae. Et quo quisque indoctior, eo maiore arrogantia inflatus ac turgidus. Nos vero Pauli exemplo discamus spiritum cum voce hominum coniungere, quae nihil est quam illius organum. 21. Omnia probate. Quoniam saepe temerarii homines et spiritus impostores nugas suas prophetiae titulo praetexunt, posset hac ratione vel suspecta vel etiam odiosa reddi prophetia. Quemadmodum hodie multi ad ipsum praedicationis nomen prope modum nauseant, quia tam multi sunt insulsi ac imperiti, qui sua nihili commenta pro suggestu effutiunt: alii etiam impii ac sacrilegi, qui exsecrandas blasphemias deblaterant. Quoniam itaque talium hominum vitio fieri poterat ut fastidiose exciperetur prophetia, imo vix locum teneret: Paulus iubet Thessalonicenses probare omnia: significans, etiamsi non omnes exacte loquantur ad absolutam regulam, prius tamen iudicandum esse quam damnetur ulla doctrina vel respuatur. Bifariam hic peccari solet: nam alii, quia falso nominis Dei praetextu vel decepti sunt, vel sciunt vulgo plerosque decipi, promiscue reiiciunt quamlibet doctrinam : alii stulta credulitate quidquid Dei nomine propositum est,