50:176 gratiam, non posse Christo servire. De sua tamen persona singulariter hoc sensu loquitur, quod hominum gratia sponte se abdicaverit, ut se Christo dicaret in obsequium: ac statum quidem vitae superioris cum praesenti confert. Fuerat in maxima existimatione, passim excipiebatur cum magno applausu: quare si voluisset placere hominibus, non oportuerat mutare conditionem. Sed hinc colligenda est generalis illa doctrina, quam dixi: quicunque volunt fideliter Christo servire, eos debere fortiter contemnere hominum gratiam. Vox hominibus habet hic certam notationem: neque enim affectare data opera debent Christi ministri, ut hominibus displiceant. Sed diversa sunt hominum genera. Quibus placet Christus, illis studeamus placere in Christo: qui veram doctrinam suis affectibus posthaberi volunt, illis mos nequaquam gerendus est. Et sane piis et integris pastoribus subeundum semper erit hoc certamen, ut eorum offensas negligant, qui sibi volunt per omnia satisfieri. Nam ecclesia semper habebit fucos et improbos homines, qui libidinem suam praeferent verbo Dei. Boni etiam interdum tentantur a diabolo, ut pastori succenseant recta monenti: sive id faciant ignorantia, sive praeoccupati aliqua infirmitate. Nostrum igitur est, quasvis offensas non reformidare, modo tamen infir* mos a Christo non alienemus. Multi secus exponunt hunc locum, ac si esset concessio: atque hunc sensum esse putant, si placerem hominibus, tunc non essem C h r i s t i servus: fateor. Verum quis hoc mihi exprobrabit? Quis non videt me hominum favorem non captare? Mihi tamen sensus ille prior magis placet, quod Paulus commemoret quanta se hominum gratia privaverit, ut Christo se in obsequium dicaret. 11. Notum autem vobis facio. Hoc est validissimum argumentum, et quasi praecipuus cardo, in quo causa vertitur, non ab hominibus acceptum se evangelium habere: sed divinitus sibi fuisse revelatum. Et quia negari hoc ei poterat, subiungit probationem exegeticam: hoc est, quae rei gestae narratione constat. Sed quo plus habeat ponderis denuntiatio, praefatur se non de re obscura loqui, sed cuius fidem paratus sit facere. Nam tale exordium rei seriae convenit. Secundum hominem esse negat quod nihil humanum resipit, vel quod humanitus fabricatum non est: cuius probandi causa subiicit continuo post, se non fuisse ab ullo terreno magistro edoctum. 12. Neque enim ab homine accepi. Quid igitur? an propterea vilior erit autoritas, si quis edoctus hominis ministerio, doctor exinde evadat? Verum reputare semper convenit quibus machinis eum invaderent pseudoapostoli, eum arripuisse mutilum et adulteratum evangelium ab aliquo non optimo, aut saltem ignobili magistro: et nunc male intellectum