20:176 tamen spero te iam esse liberatum, et utinam bene sim ominatus. Quid nobis responsuri sint Basilienses avide exspectamus. Bene vale, mi plurimum observande pater. Dominus Iesus te incolumem servet, una cum fratribus et collegis omnibus, quos una tecum salvere iubeo, et fortiter ad extremum usque in opere Domini perseverare cum totius ecclesiae fructu. Genevae 20 Octobris. Tuus Beza. De Sabaudi morte 3) iam pridem multi afferuntur nuncii. Ego tamen mortuum esse non arbitror. Sed parvam in eo spem vitae esse vel ex eo colligo quod 32 peditum signa iam non procul absint Lugduno, quos magna suspicio est in Pedemontem transituros, quamvis dicantur adversus tumultuantes adhuc Provinciales mitti. Magna pars illorum est ex nostris, ita ut nihil sit ecclesiis metuendum. 4039. MERCERUS CALVINO. Rationes exponit cur oblatam vocationem sequi non possit, et in suum locum JBeroaldum substitui cupit. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol 23. . Edidit Liebe pag. 60 ex quo descripsit Simlerus Vol. 108.) A Monsieur Monsieur d'Espeville. Sciebam equidem vix vel potius non satisfacturam tibi excusationem meam: *) ut qui immodico sed inprimis laudando publicorum commodorum desiderio ductus, hac in parte (quod cum bona tua venia dicam, vir eximie) vix tibi temperes. Ac ego sane non infitior maiorem forsan ex meis laboribus istic redundaturam utilitatem, ut ea in re tecum mihi conveniat. Verum non statim eo nomine putarim deserendam eam, quae hic mihi delegata est, provinciam, si modo citra rei divinae iacturam et detrimentum administrari possit. Alioqui passim episcopis concedas et evangelii praeconibus, ut suis se ecclesiis abdicent, ubi emolumenti uberioris alibi spes occurrit. Nunc procul dubio meam conditio- 3) Vide praecedente¢â not 3. 4039.1) respondet ad N. 4035.