15:176 suscepit,4) tibi obstare non debet, quin libere manum admoveas operi. Quod autem mihi iniungit,, tibi libenter resigno. Qua de causa libellum 5) tibi mitto, ne vana operae meae spes te puncto uno temporis moretur. Interim effioias, ut sileat honoris mei defensor,6) quem tu indicasti. Neque opus erit, ut suum patrocinium repudiari intelligat: sed dices quod verum est, decretum senatus obstare¡í Liber enim clausus tenetur quatuor seris, in tres vel quatuor menses. Volunt improbi sepultum esse¡í pauci recte iudicant: pedarii cupide accipiunt, quod otio videtur melius quadrare. Ego vero fortiter intercedendo nihil profeci. Quod si libera adhuc daretur facultas, quidvis tamen potius quam ille verba temere profundat. Nec sane in auditorium admitti debuit. Collongium1) abire passus sum quo iussistis: neque tamen dissimulo, quin me vestrae facilitatis pudeat. Vale, integerrime frater, una cum uxore et familia. Dominus vobis semper adsit, vos tueatur ac gubernet. Dominus optimo viro et fideli diacono Maldonado8) nos privavit. Varennius9) noster laborat febri tertiana, non illa quidem acri? sed quae tamen propter frequentes syncopas et deliquia curam nobis iniicit. Vale iterum, et amicos saluta. Genevae 23. Iunii 1554. Ioannes Calvinus tuus. 1979, FONSELET1) A CALVIN. Il proteste contre ^accusation asavoir seduit et enleve la femme d'un autre et decline d'ailleurs la competence du consistoire de Geneve. 4) N. 1891. Duobus libellis Westphali respondendum erat, alterum tantum sibi reservaverat Lascus. 5) Westphali. 6) Haec quamvis obscurius dicta alludunt ad libellum a Vandelio allatum, contra cuius calumnias nescio quis Calvinum defendere voluisse videtur. (N* 1939 ?) Libellum clausum teneri in Actis senatus non legimus, nisi forte ubi dicitur (21. Iunii) qu'on le garde encore. 7) Franc. Morel, dit Sr- deColonges, a. 1556 S. Mariae ad fodinas in Alsatia minister fuit, mox vero 1557 Genevae. Quid h. I de eo dicatur nobis non liquet (Cf. N. 1994.) Num fortasse Genevae studiis operam navabat et a Vadensibus vocatus fuit? 8) Talem a. 1545 et seqq. virum nobilem Belgam obvium habuimus: num eundem ac hunc? (N. 948 ete.) 9) de Trie. 1979. 1) Dans le Registre du Conseil on trouve au 29 Juin la mention dfun rapport fait sur l'affaire de Fonsonnay (sic) et au 2 Juillet on lit: Item de ung Bastian qui a aultrefois