51:175 175 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 176 amplectamur? Sed notanda fundationis ratio: nam proprie unicum fundamentum est Christus, quia unus totam ecclesiam sustinet, unus est fidei regula et mensura. Sed in Christo fundatur ecclesia per doctrinae praedicationem. Unde prophetae et apostoli vocantur architecti. Perinde ergo est ac si diceret Paulus, prophetis et apostolis nihil aliud fuisse propositum, nisi ut in Christo ecclesiam fundarent. Hob verum esse comperiemus, si initium fiat a Mose. Nam ipse Christus est finis legis: idem evangelii summa. Meminerimus ergo, non alibi acquiescendum nobis esse, si velimus inter fideles censeri: si in scripturis sacris velimus rite proficere, ad eum dirigenda esse omnia. Similiter admonemur ubi quaerendum sit verbum Dei: apud prophetas scilicet et apostolos. Atque ut discamus eos inter se coniungere, ostenditur inter utrosque consensus: quod habeant commune fundamentum, et communiter in exstruendo Dei templo laborent. Neque enim ideo supervacua prophetarum doctrina, quod doctores habemus apostolos : sed unum atque idem agunt utrique. Hoc ideo dico, quod sicut olim Marcionitae prophetas ex praesenti loco expunxerant: ita hodie fanatici spiritus Marcionitis similes legem et prophetas nihil ad nos pertinere clamitant, quod evangelium finem omnibus imposuerit. Atqui spiritus sanctus ubique se ita loquutum esse per os prophetarum testatur, ut velit in illorum scriptis audiri. Atque hoc ad asserendam fidei nostrae autoritatem non parum facit: quod videmus, omnes Dei servos ab initio ad finem usque tam bene sibi constare, ut symphonia ipsa clare demonstret, Deum unum esse, qui in omnibus loquitur. Proinde religionis nostrae exordium a creatione mundi petendum est. Quo fit ut de antiquitate frustra glorientur tam papistae quam Turcae, aliique omnes sectarii: qui nihil sunt quam verae puraeque religionis spurii. Lapis summus angularis. Adeo sunt impudentes, qui hoc honoris transferunt ad Petrum, ut asserant fundatam in eo fuisse ecclesiam, ut hoc quoque testimonio abutantur in praetextum erroris sui: quia obiectant Christum vocari primarium lapidem aliorum respectu : ideoque plures esse lapides quibus fulciatur ecclesia. Sed facilis est solutio. Variis enim metaphoris utuntur apostoli pro locorum circumstantia, in eundem tamen sensum. Firmum illud manet, non posse aliud fundamentum poni. Ergo hic non significat, angulum duntaxat unum aut partem fundamenti esse Christum: quia secum pugnaret. Quid igitur? vult in unam spiritualem structuram Iudaeos et gentes aptare. Erant autem quasi duo parietes diversi. Christum proinde medium in angulo collocat, qui utrosque coadunet. Haec ratio est metaphorae. Continuo tamen post satis declarat se Christum minime ad unam ali-