50:175 175 EPIST. PAULI AD GALATAS 176 10. Nunc enim suadeone secundum homines, an secundum Deum? vel quaero hominibus placere? Si enim adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. l l . Notum autem vobis facio, fratres, de evangelio quod evangelizatum est a me, quod non est secundum hominem: 12. neque enim ego ab homine accepi illudf neque didici: sed per revelationem Iesu Christi. 13. Audistis enim conversationem meam, quae aliquando fuit in Iudaismo: quod supramodum perse' quebar ecclesiam Dei et vastabam illam, 14. et proficiebam in Iudaismo supra multos aequales meos in genere meo, quum vehementius studiosus essem paternarum traditionum. Quia tam confidenter extulerat suam praedicationem, nunc se id iure fecisse, non inani iactantia, ostendit. Ac duobus quidem argumentis utitur ad id demonstrandum. Primum est ab affectu animi, quia non ambitiose, neque adulandi causa hominibus se accommodet. Secundum multo fortius, quod non sit ipse autor evangelii sui, sed a Deo acceptum per manus fideliter tradiderit. 10. Suadeone secundum. Locus hic propter ambiguitatem graecae constructionis varie exponitur. Aliqui enim reddunt: suadeone hominibus, an Deo? Alii Deum et homines pro divinis et humanis accipiunt. Qui sensus admodum bene quadraret, nisi esset aliquanto a verbis remotior. Eum itaque sequi malui, qui minus erat coactus. Nam Graecis tritum est, praepositionem xaxa subaudire. Loquitur Paulus non de argumento suae praedicationis, sed de animi sui proposito: quod Deum potius quam homines respiciat. Quamquam docentis affectui respondet etiam doctrina. Nam sicuti ex ambitione, avaritia, aut alia quavis prava cupiditate nascitur doctrinae corruptio: ita recta conscientia facit ut retineatur pura veritas. Ideo sanam esse suam doctrinam contendit, quod non sit hominibus accommodata. Vel quaero hominibus placere. Hoc secundum non multum differt a priore, differt tamen aliquid: nam studium acquirendi favoris causa est cur secundum homines loquamur. Ubi talis ambitio in cordibus nostris regnat, ut cupiamus orationem componere in hominum gratiam, fieri nequit ut sincere doceamus. Ergo Paulus ab hoc vitio testatur se esse purum et immunem. Et quo se maiore fiducia eximat etiam a calumnia, interrogative loquitur. Habent enim interrogationes plus ponderis, quum adversariis potestatem facimus contradicendi, si quid habeant. Nam id signum est magnae securitatis, quam Paulo dabat testimonium bonae conscientiae: quia scilicet ita se functum officio suo noverat, ut eiusmodi probro non esset obnoxius. Si enim hominibus placerem. Sententia memorabilis: ambitiosos, hoc est, qui venantur hominum