5:175
PSYCHOPANNYCHIA.
pergunt
quod
semel
temere
effutiverunt:
tum
oracula
Dei
consulunt,
ex
quibus
errorum
suorum
patrocinia
quaerant.
Ibi,
Deus
bone,
quid
non
invertunt?
quid
non
depravant
atque
corrumpunt?
ut
ad
sensum
suum,
non
dico
inflectant,
sed
vi
incurvent.
Scilicet
vere
dixit
poeta,
Furor
arma
ministrat.
1)
Haeccine
est
discendi
via?
versare
ac
volutare
scripturas,
ut
libidini
nostrae
serviant?
ut
sensui
nostro
subiiciantur?
quo
nihil
est
stolidius.
O
sonticam
pestem,
et
certissima
zizania
inimici
hominis:
quibus
vult
occaecare
verum
semen.
Et
adhuc
miramur
unde
tot
sectae
inter
eos
qui
primum
nomen
evangelio
dederant,
ac
renascenti
verbo?
Equidem
terret
me
dira
illo
denunciatio:
Auferetur
a
vobis
regnum
Dei,
et
dabitur
genti
facienti
fructum
eius
(Matth.
21,
43).
Finem
hic
conquerendi
faciam.
Nam
longum
volumen
conscribendum
sit,
si
in
hanc
temporum
perversitatem
ad
iustum
modum
declamare
libeat.
Nos
vero,
fratres,
tot
exemplis
moniti,
vel
sero
tandem
sapiamus.
Pendeamus
semper
ex
ore
Domini:
et
ne
quid
ad
eius
sapientiam
addamus
aut
admisceamus
de
nostro,
ne,
velut
fermentum,
totam
massam
corrumpat,
et
salem
etiam
ipsum,
qui
in
nobis
est,
infatuet.
Praestemus
nos
Domino
quales
vult
habere
discipulos:
pauperes,
sapientiae
nostrae
inanes
et
vacuos,
discendi
avidos,
sed
nihil
scientes,
aut
etiam
scire
volentes,
nisi
quod
ille
docuerit:
quidquid
est
exoticum,
non
secus
ac
praesentissimum
venenum
fugientes.
Volo
autem
et
iis
occurrere,
qui
consilium
meum
reprehendent:
quod
de
re
nihili
concitem
ingentes
pugnas,
atque
istaec
leptologemata
cruentis
dissidiis
decidam.
Non
enim
desunt
qui
sic
me
accipiant.
His
responsum
sit:
quum
ex
professo
tentatur
Dei
veritas,
nullo
modo
ferendum
esse,
ne
tantillum
quidem
ex
ea
delibari.
Nec
rem
esse
nihili
aut
contemnendam,
videre
tenebris
diaboli
exstingui
Dei
lucem.
Deinde,
maioris
momenti
esse
hanc
causam,
quam
a
multis
credatur.
Neque
tamen
(ut
falso
interpretantur)
ad
cruorem
usque
dissidet,
qui
aliorum
erroribus
non
acquiescit.
Reprehendi
eorum
curiositatem,
qui
has
quaestiones,
revera
nihil
aliud
quam
ingenii
tormenta,
exagitarent.
Postquam
autem
moverunt
hanc
camarinam,
reprimenda
est
eorum
temeritas,
ne
supra
veritatem
invalescat.
Id
an
effecerim,
nescio,
volui
certe:
et
quod
optimum
habui,
dedi.
Alii,
si
quid
melius
habeant,
in
commune
bonum
conferant.
Basileae,
M.
D.
XXXVI.
1)
Vergil.
Aeneid.
1,
150.
|