20:175 175 EPISTOLAE 4038-4040 176 primum quidem per fratrem olim cardinalem, nunc comitem Bellovacensem,2) obtulit sese ultro coram omnibus non suspectis iudicibus compariturum quoties regiae maiestati libuisset. Quod si armis rem decerni mallent, sese una cum duobus suis fratribus innocentia sua fretum vel seorsim vel simul cum totidem Guisianis, si regiae maiestati placeret, decertaturum. Interea convocavit et ipse amicorum et cognatorum copias, quos quidem certum est tam prompte accurrisse ut octo dierum spatio ad duo equitum nobilium millia coegerit. Rex vero sua autoritate utrosque arma ponere et domum quemque reverti iussit, addita etiam poena iis qui non paruissent. Senatui Parisiensi adempta est causae cognitio et dati ex magno quod vocant concilio iudices. Itaque optima spes est detectis et fractis hostium consiliis Amiralium brevi penitus liberatum iri. Rex tandem Lutetiam ingressus senatum et municipales magistratus acerrime reprehendit. Adempta sunt arma omnibus, detractae ex compitis catenae, quarum infinitus est ibi munerus. Inquiritur in multos, et optima spes est fore ut seditiosorum principes iustas poenas luant. Nec dubitamus quin audita Parisiensium deditione mox caeterae quoque civitates quietiores reddantur. De rege optima quaeque atque adeo incredibilia nobis nunciantur- Et certe, nisi corrumpatur, a tanta indole, quantam ego ipse in eo animadverti, maxima quaeque possunt exspectari. Caeterae ecclesiae pacificae felicissime promoventur. Sed plerisque locis ea est pestis saevities ut maximam iam urbium partem consumpserit. Haec sunt Domini flagella simul perdentis impios et suos castigantis. Utinam vero tandem peccatis nostris deletis nos benignus respiciat et nos vicissim serio resipiscamus. Quod ad nos privatim attinet: recte hic omnia Dei beneficio, si Calvini nostri perpetuos morbos excipias, quem utinam brevi nobis restituat Dominus. Dolet mihi quod de tuo catarrho scribis, quo pensier et eius filius, primogenitus Guisii mortui, Card. Guisius, Aumalius, Marchio d'Elbeuf, duces de Nemours et de Longueville. Ipsa mater Guisii habuit orationem ad regem qua petebat constitui iudicium de caede ducis Guisii. Rex respondit se etiam non interpellafcum facturum fuisse quod peterent . . . . Verum interea dum Guisiorum advocatus causam istam magna vehementia agit, ecce decretum a rege affertur quo omnes Oastillionaeorum controversiae reiiciuntur ad magnum Consilium et interdicitur Parlamento et omnibus aliis iudicibus ne de iis sibi cognitionem sumant Quoniam Guisii, dum haec agebant, dicebantur induxisse magnum numerum militum in urbem, factus est ad Admiralium concursus nobilitatis nostrae religionis: nihil tamen inde ortum est turbarum* Multi magno studio hoc agunt, et praecipue vidua Ferrariensis, socrus Guisii, ut componatur illa controversia inter Guisios et Castilhonaeos. 2) Odet de Chastillon.