|
10.1:175
CONSILIA.
Quod
Christum
crucifixum
contendit
esse
unigenitum
filium
Dei,
nos
quoque
idem
docemus.
Sed
interea
non
tollitur
distinctio,
quam
Christus
ore
suo
diserte
asseruit,
corpus
suum
appellans
templum
(Ioann.
2,
19).
Quomodo
enim
templum
esset
Deus
ipse,
vel
eius
essentia?
Deitatis
ergo
domicilium
esse
colligimus.
Quo
etiam
spectat
illud
Pauli,
habitare
in
eo
plenitudinem
deitatis
corporaliter
(Col.
2,
9).
Quod
Christum
dividi
calumniatur
in
Deum
et
hominem,
si
Deum
et
hominem
esse
dicimus,
nullo
negotio
discutitur.
Neque
enim
distinctio
laceratio
est.
Eiusdem
etiam
impudentiae
est,
quod
dicit
Christum
hoc
modo
conflari
ex
pura
et
impura
natura,
ex
benedicta
et
maledicta:
quia
Paulus
damnatum
esse
in
carne
peccatum
pronuncians
(Rom.
8,
3),
prudenter
nos
ad
similitudinem
carnis
peccati
revocat.
Pueriliter
ratiocinatur,
si
per
arcanam
spiritus
operationem
genitus
fuit
Christus
ex
matris
semine,
non
fuisse
igitur
impurum
semen
mulieris,
sed
viri
duntaxat.
Neque
enim
ideo
immunem
ab
omni
labe
facimus
Christum,
quia
tantum
ex
matre
sit
genitus,
sed
quia
sanctificatus
est
a
spiritu,
ut
pura
esset
generatio
et
integra,
qualis
futura
erat
ante
lapsum.
Quod
postea
subiicit,
totam
Adae
sobolem
absque
exceptione
sub
peccato
concludi,
ideoque
Christum,
si
ex
hominibus
originem
traxerit,
non
posse
eximi
a
communi
lege,
facile
solvit
antithesis
qua
utitur
Paulus
ad
Romanos
cap.
5,
v.
12
:
Sicuti
per
unum
hominem
peccatum,
et
per
peccatum
mors,
ita
in
gratia
unius
hominis
Christi
abundavit
gratia.
Item
1.
Cor.
15,
47.
Nec
obstitit
accidentalis
corruptio
Adae,
quominus
purus
et
integer
ex
eo
nasceretur
Christus.
Iam
firmum
etiam
illud
est,
nec
Mennonis
cavillo
eluditur,
quoties
de
Christi
puritate
nos
admonet
scriptura,
notari
veram
hominis
naturam:
quia
supervacuum
esset
dicere,
purum
esse
Deum.
Sanctificatio
etiam
de
qua
loquitur
Ioannes
17,
v.
19
in
natura
divina
locum
non
haberet.
Nec
vero
duplex
fingitur
Adae
semen,
quamvis
nulla
ad
Christum
contagio
pervenerit:
quia
hominis
generatio
per
se
immunda
aut
vitiosa
non
est,
sed
accidentalis
propter
lapsum.
Itaque
nihil
mirum,
si
Christus,
per
quem
restituenda
erat
integritas,
a
vulgari
corruptione
exemptus
fuerit.
Frustra
garrit
Menno,
si
ex
Mariae
semine
progenitus
sit
Christus,
illam
fore
patrem
et
matrem:
quasi
ad
vulgarem
regulam
exigi
debeat
generatio,
in
qua
Deus
memorabile
arcanae
et
incomprehensibilis
suae
potentiae
specimen
edidit.
Illud
porro
axioma
quod
tam
audacter
subinde
obtrudit,
aanoQov
fuisse
Mariam,
probatione
indiget,
quia
et
philosophiae
et
experientiae
repugnat.
|