9:174 tulit verba Augustini: Secundum carnem quam assumpsit filius Dei, secundum, id quod de virgine natus est, secundum id quod a Iudaeis comprehensus est, non est amplius [pag. 98] nobiscum, sibi triumphum canere: quasi hinc probasset Christum apud nos manere invisibilem. Atqui clamat Augustinus, Christum secundum carnem quam semel induit a nobis abesse. Si fallaci illo principio se fascinat, Christum deum et hominem ubique totum esse, saltem Augustino rectius sentienti parcat. Non patitur: sed clare idem tradere iactat. Quibus verbis? nempe quod idem Christus secundum unitatem personae in coelo crat, quando in terra loquebatur: sic filius hominis erat in coelo quemadmodum erat filius Dei in terra, in suscepta carne filius hominis, in coelo in unitate personae. Utinam non tam pendulae essent aures Westphalo, ut se ipsum recitantem audiret. Tantum enim abest quin dicat Augustinus Deum et hominem totum in coelo fuisse quo tempore in terra versatus est, ut distincte affirmet, non alibi carnis respectu tunc fuisse, quam in terra: propter unitatem personae esse dictum, filius hominis qui in coelo est. [pag. 99] Unde etiam colligimus quoties praesentem se fore testatur, proprium esse deitatis elogium. Quamvis enim corpori suo adhaerent mediator, vinculum tamen sacrae coniunctionis est spiritus, qui animas nostras sursum fide attollens vitam a coelesti capite nobis inspirat. Caeterum ubi quis totum Augustinum percurrerit, nihil aliud reperiet quam Christum, licet propter personae unitatem esset in coelo filius hominis, quum ipse idem filius Dei habitabat in terra, carnis tamen respectu non nisi in terra fuisse. Quia vero in similitudine inter nostram et Christi carnem refellere solemus ubiquitatis commentum, multis et atrocibus verbis argumentum hoc exagitat Westphalus. Primo exclamat detestabilem esse blasphemiam, Christi carnem nostrae similem prorsus facere. Facile esset hominem placare si serio excandesceret: nunc vero quum fictas turbas de nihilo malitiose excitet, [pag. 100] quomodo excipi meretur? Dicit excipi peccati contagionem: quis nostrum non idem professus est? Dicit Christi carnem hac praerogativa excellere, quod templum fuerit deitatis et victima expiandis peccatis mundi. Quid hoc ad proprietatem essentiae? neque enim dum a similitudine colligimus finitum esse Christi corpus, neque aliter quam nostra suis dimensionibus constare, praestantiae dotes, quibus ornatum fuit, in nihilum redigere nobis propositum est: tantum ostendimus everti spem futurae resurrectionis, nisi in Christi carne refulgeat exemplar: quia non alibi fundata est quam in societate membrorum cum capite suo. Nihil hic nostrum ingerimus, sed tantum expendi petimus quid doceat Paulus prioris ad Corinthios XV. cap. Sententiam quoque ex III. cap. ad Philip-