50:174 committat in certamen cum sua doctrina: sed qui rite omnia expendet, videbit eum necessario hoc fecisse. Certum quidem est, coelestes angelos nihil posse aliud afferre quam certam Dei veritatem: sed quum de fide doctrinae in hominum salutem divinitus revelatae esset disceptatio: non satis habuit eam eximere ab hominum arbitrio, nisi angelis etiam superiorem assereret. Ideo quum angelis iudicium anathematis denuntiat, si aliud docuerint, tametsi est argumentum ab impossibili, non tamen est supervacuum. Neque enim parum valet hic excessus ad amplificandam Paulinae praedicationis fidem. Videbat se et illam premi altis hominum titulis. Respondet, ne angelos quidem habere quidquam momenti ad illam deprimendam. Neque iniuriam facit angelis: nam quum illustrandae quibuscunque fieri potest modis Dei gloriae sint creati, qui in hunc finem pie abutitur ipsorum nomine, nihil derogat illorum dignitati. Hinc autem non tantum colligimus quanta sit verbi Dei maiestas, sed fides etiam nostra singularem confirmationem percipit, dum verbo Dei freti tuto possumus angelis insultare ac maledicere. Quum dicit anathema esto: subaudiendum est vobis. De nomine anathematis dictum est 1. Corin. 12, 3: exsecrationem hic significat et capitur pro verbo hebraico D1F1- 9. Quemadmodum praedixit Nunc, omissa sui et angelorum mentione, generaliter iterum repetit, nulli mortalium fas esse, aliud tradere quam didicerant. Nota verbum a c c e p i s t i s : semper enim huc incumbit, ne ignotum evangelium, imaginatione sua quasi in aere suspendant, sed teneant certam eius definitionem, ac serio persuasi sint, illud quod illis traditum est et amplexi sunt, verum Christi esse evangelium. Nam fidei nihil minus convenit quam opinatio. Quid igitur si quis haesitet, quid et quale sit evangelium ignorans. Praecipit itaque pro diabolis haberi quicunque evangelium aliud a suo afferre ausi fuerint: aliud nominans, cui aliena commenta assuuntur. Neque enim prorsus contraria erat doctrina pseudoapostolorum, aut etiam diversa, sed falsis additamentis corrupta. Puerile igitur est papistarum subterfugium, quum sic Pauli verba eludunt, primum, non exstare totam eius praedicationem: nec sciri posse quid continuerit, nisi testes a mortuis excitentur Galatae, qui audierunt. Deinde non prohiberi quin aliquid addatur: sed tantum alia evangelia damnari. Nam Pauli quale fuerit, quoad nostra scire interest, non obscure ex eius scriptis colligimus. Huius evangelii palam est, totum papatum horrendam esse eversionem. Postremo, ex circumstantia patet, adulterinam quamlibet doctrinam aliam esse a praedicatione Pauli. Quare nihil proficiunt ita cavillando.