30:174 est, quod ex nobis ipsis nihil possimus. Et donec hanc nostrarum virium impotentiam bene perspectam habeamus, certum est nos Dei gratiae ianuam praecludere, non agnoscentes illum unicum bonorum nostrorum omnium scaturiginem, qui solus nostrae indigentiae potest subvenire. Quamobrem in primis ingenue agnocamus, nos natura omnium donorum vacuos et egenos esse: deinde suppliciter nobis Deum deprecemur ut nostrae egestati subveniat. Praeterea Deo nos ad istorum munerum dignitatem vocante, danda opera est ut cum summa humilitate ambulemus, et adversus ambitionem luctemur, Deoque inservire in simplicitate nitamur, eique gratum sacrificium et boni odoris offerre: ut nobis ipsis mortui carnalibus omnibus passionibus renunciemus. Quod si factum erit, speremus Deum, quum necessitas postularit, nobis non defuturum^ sed ea dona quibus opus erit abunde suppeditaturum: quorum etiam in totam vitam auctionem deprecari nos oportet, ut iis semel ornati nunquam spoliemur. Haec igitur doctrina retinenda ex verbis illis, mansisse Iehovae spiritum super Davidem die illa, postquam oleo illo externo Samuelis ministerio fuisset unctus. An vero unctio illa spiritum Dei dedit? Minime quidem oleum externum, sed Dei virtus. Sic etiam hodie tenendum, aquam baptismi non habere vim animas nostras penetrandi, et a peccatorum sordibus abluendi: sed signum esse certum, quo longius deducimur, nempe ad sanguinem Domini nostri Iesu Christi, qui est verum et unicum nostrum lavacrum : quemadmodum unctionem istam Davidis videmus vim suam accepisse a sancto spiritu: Deo per signum visibile declarante se Davidem vocante ad tantam dignitatem, velle donis etiam ad illam exsequendam necessariis instruere. Quum vero nominatim dicitur spiritus mansisse super Davidem a die illa et deinceps, ex eo apparet Deum nolle suum opus imperfectum relinquere, sed ad suum usque finem illud perducere: modo ne nostra ingratitudine remoram aliquam ipsi iniiciamus. Caeterum antequam David ungeretur certum est illum non fuisse brutum pecus, neque Dei donis omnino vacuum: sed spiritum regium hic eum accepisse intelligimus, quem antea neque habebat, neque etiam necesse erat. Neque enim qui privatam et quietam vitam acturus est, ea dona accipiet a Deo quae si ad summam aliquam dignitatem esset evehendus, et alicui populo vel regno praeferendus. Eadem ergo Davidis fuit ratio. Atque eo Paulus respicit, eo de quo iam superius egimus loco, pro munerum varietate docens Deum distribuere sui spiritus dona secundum cuiusque mensuram. Neque enim omnes sunt prophetae, aut apostoli, aut pastores: non omnes dona sanationum aut miraculorum habent. Sed prout varia sunt munera, Deus etiam varie sui spiritus dona largitur