20:174 tamen ferunt convalescere. Nondum diem indixit Bernatibus.4) Quod vestros excusas nolo tecum litigare. Deus iustus iudex iustas querimonias nostras exaudiet. Si tamen diligentius inquiras comperies legatos vestros postquam mandatis erant perfuncti magis strenue incubuisse in causam quam Lucernanos. Tacemus donec opportunitas ad loquendum nos invitet. Quod apud amplissimum senatum iterum bonis viris 5) impetrasti quod petebant, gratias meo et eorum nomine tibi ago. Vale, clarissime vir et mihi venerando frater. Dominus te incolumem tueatur, virtute sustineat, laboresque tuos benedicat. Symmystis, uxori et toti familiae plurimam salutem. Genevae 20. Octobris 1563. Iohannes Calvinus tuus. Ionvillaeus tuus reverenter et ex animo te salutat. 4038. BEZA BULLINGERO. Novissima ex Gallia. Colignaeus se a crimine ipsi imputato vel iure vel armis purgare vult. Be Rege iuvene optima quaeque speranda. Calvini morbus. Rumor de morte Sabaudi. (Ex autographo Cod. Genev. 108, fol. 148. . SangalL Epp. Vol. XII. nunc 41, fol. 296.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando, Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. Accepi literas tuas, mi pater, una cum germanica defensionis illius interpretatione quam statim ad D. Amiralium misi, ut ei vestrae quoque ecclesiae studium et diligentiam approbem. Is, quemadmodum postremis meis literis significavi, quum Guisianos videret tanto cum apparatu in aulam venisse *) iustitiam quam vocant a rege petituros, quendam rivum, aiunt ei subito obriguisse nervos. Dicitur nondum esse mortuus sed ita affectus ut non sit spes eum posse restitui. 4) cf. N. 4018. 4029. 4034. 5) Pellizariis. 4038.1) Languet d. d. 17. Oct. ll. 268: Res est magna pompa acta. Eegem convenerunt in templo et ante ipsum procubuerunt mater et coniux Guisii, Card. Borbonius, dux de Mont-