10.1:174 perperam vetitum esset coniugium lege Dei, quia nulla esset consanguinitas. Viro etiam liceret sororem uterinam in coniugium accipere, modo ex altero patre esset genita. Non minus etiam inepta est ratiocinatio, quum dicit liberos censeri ex patrum conditione vel nobiles vel ignobiles. Sicuti enim virilis sexus praestantiae hoc conceditur, ita etiam in servitute partus ventrem sequitur, secundum iurisconsultos. Unde colligere promptum esset, ex materno semine foetum procreari. Nec minus barbara est illatio Mennonis, si semen conferant mulieres, fore patres sui foetus : quia mater non minus parens vocatur, quam pater. Quum ergo parentum commune sit nomen, in patris et matris nominibus sola notatur sexus distinctio. Ultimum argumentum per se evanescit. Sicuti enim fateor vim passivam mulieribus adscribi, ita dico promiscue de mulieribus idem praedicari quod de viris. Neque enim Christus ipse factus dicitur per mulierem, sed. ex muliere (Gal. 4, 4). Unde apparet quomodo sine ulla verecundia latret hic canis. Quod autem per ludibrium quaerit, an dicere velimus ex semine menstruali virginis procreatum esse Christum, scire rursum ex eo velim, annon in sanguine matris coaluerit Christus : siquidem matris partibus functam esse Menno ipse alibi non negat. Solutiones quas colligit scripturae testimonia non evertunt, ubi mulieribus tribuitur semen. Neque enim eadem vel aequalis est foeminae ac terrae conditio. Et quum dicitur quispiam esse ex semine mulieris, non potest intelligi sub hac voce posteritas. Tertio autem capite Genesis totum humanum genus semen mulieris non alio sensu vocatur, nisi quia vere ad generandum cooperatur mulier. Locus etiam ll cap. ad Hebraeos (v. l l ) non tam facile elui se patitur, quod Sara virtutem acceperit ad seminis proiectionem, quia aperte verbum illud sonat emitti semen a mulieribus: et clara est allusio inter TcaqapoXqv et verbum Xa^avsa&ai. Quod ad Christum attinet, non efficiet sola et nuda promissio, ut dicatur prodiisse ex lumbis Abrahae et Davidis. Absurda quibus nos gravare conatur, improbis calumniis referta sunt. Nisi concedat sermonem Dei ab initio fuisse eius quoque filium, Deus tunc non fuit angelorum pater: et tamen antequam nasceretur matre caruit. Nos vero Christum hominem, qui ex Maria natus est, Dei non minus quam hominis filium esse concedimus, licet diverso respectu. Neque enim instar Nestorii duplicem fingimus Christum, sed personam unam constituimus ex duabus naturis, ut sit vere Deus manifestatus in carne (1. Tim. 3, 16). Doctrinam nostram hac in parte si respuit, Paulum, ex quo verba mutuamur, derideat.