9:173 173 AD WESTPHALUM. 174 simo, 1) diserte exprimat invisibilem praesentiam. Carnisne an potentiae? Nam si de carne tale aliquid proferatur, mox victus cedam. Quod si nominatim caro a gratia virtuteque discernitur, quid Westphalo impudentius fingi potest, qui invisibilem illum praesentiae modum carni proprie assignat? Adde quod non minus in signo crucis praesentem Christum statuit Augustinus, quam in coenae actione: quod si ad carnis essentiam trahere placet, simul ac transversum digitum quis moverit, formatum erit Christi corpus. Locus ex sermone CXL de tempore, sibi me tacente respondet. Noluit Dominus agnosci nisi in fractione panis, propter nos qui non visuri eum eramus in carne, et tamen manducaturi eius carnem: nam ratio manducandi, qualem scriptor ipse alibi definit, ubi nota fuerit, omnem quaestionem solvet. Verum hic liberalius agit Westphalus, dum nobis clypeos suppeditans, suos [pag. 96] ipse impetus frangit. Docet enim ex Augustino quomodo absentem teneamus Christum: quia scilicet corpus suum intulit coelo, maiestatem non abstulit mundo. Item quod de praesentia corporis sui dixerit: Me non semper habebitis (Matth. 26, 11): secundum maiestatem, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam dixerit: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. 28, 20). Videmus ut de invisibili praesentia loquens Augustinus corpus semper eximat, neque ambigue demonstret non nisi in coelo illud quaerendum esse. Neque aliud sonat locus ex Psal. XLVII sentiri praesentem Christum per occultam misericordiam. In quibus verbis si quid esset obscuri, locus ex XCII in Ioannem plus adhuc lucis addit: quod reliquerit Christus discipulos praesentia corporali, futurus sit semper cum suis praesentia spirituali: nisi forte epithetum corporali tantundem valet ac visibilis. Hoc quidem cuperet [pag. 97] Westphalus: sed nihil clarius est quam carnis essentiam distingui a spiritus virtute. Et tamen quasi palmam adeptus clamat: opponi spiritualem praesentiam visibili. In quo non minus stultitiam suam quam impudentiam prodit, quum ubique Augustinus Christum carne absentem asserat. Si Westphalo clara sunt verba, modo adsit fides, nobiscum esse quem non videmus, cur tenebris lucem ipse obscurat? Quanquam nihil proficit: se enim pulchre illustrat Augustinus, manus in coelum mittendas esse negans, sed fidem, ut Christum teneamus : quia licet corpus suum Christus intulerit coelo, nos tamen non deseruit: quia maiestas eius in mundo manet. His verbis si non expergefiat Westphalus nihil mirum, cui nullus pudor est, ubi re- 1) Gallus habet: au huitiesme, quod unde habeat nescimus. Certe ap. Westphalum Tract. 60 passim allegatur C. 8, G. 5,6.