55:173 173 EPIST. AD HEBRAEOS 174 nunc non agit apostolus: tantum docet, persequutiones, quas pro evangelio sustinemus, alio quoque nomine esse nobis utiles: quia remedia sint ad destruendum peccatum. Nam hoc modo Deus sub disciplinae suae iugo nos retinet, ne caro nostra lasciviat: interdum etiam ferocientes coercet: delicta interdum nostra punit, ut in posterum nos reddat cautiores. Sive ergo vitiis nostris medeatur, sive antequam peccemus, occupet, ita nos exercet in hac, cuius meminit apostolus, contra peccatum lucta. Hoc quidem honore nos dignatur filius Dei, ut quae pro evangelio suo patimur, minime inter poenas peccati deputet. Nostrum tamen est agnoscere quod hic audimus ex apostolo, sic nos agere ac defendere adversus impios Christi causam, ut interea cum peccato, hoste intestino, bellum geramus. Haec duplex erga nos est Dei gratia: quod remedia, quae curandis vitiis nostris adhibet, in evangelii sui defensionem convertit. Meminerimus autem quos hic compellet: nempe qui laeto animo bonorum suorum iacturam fecerant, passique fuerant multas contumelias. Et tamen ignaviae eos insimulat, quod in medio certaminum cursu defessi, non strenue pergant ad mortem usque. Quare non est quod missionem nobis petamus a Domino, qualicunque militia perfuncti simus: quia nullos habere vult Christus emeritos milites, nisi qui mortem ipsam vicerunt. 5. Et obliti estis. Interrogative lego. Quaerit enim an obliti sint: significans nondum esse obliviscendi tempus. Hic vero ingreditur in illam doctrinae partem, quod utile nobis sit cruce erudiri. Ad eam rem utitur testimonio Solomonis: cuius duo sunt membra: prius est, non reiiciendam esse correctionem Domini: in secundo causa redditur, quia Dominus quos diligit castigat. Quoniam autem Solomon sic praefatur: Fili mi: monet apostolus, hac tam suavi blandaque appellatione debere nos allici ut haec exhortatio penitus in animos nostros penetret. Caeterum Solomonis argumentum hoc est, Si flagella Dei eius erga nos amorem testantur: indignum est fastidio vel odio ipsa haberi. Plusquam enim ingratos esse oportet qui in suam salutem a Deo castigari non sustinent: imo qui paternae eius benevolentiae signum respuunt. 6. Quem diligit Dominus. Haec ratio videtur parum firma esse. Promiscue enim animadvertit Deus tam in reprobos quam in electos: et eius flagella iram eius saepius quam amorem declarant. Sic enim et scriptura loquitur, et experientia etiam confirmat. Verum ubi sermo ad pios habetur, non mirum est eum duntaxat castigationis usum attingi quem illi sentiunt. Nam utcunque severum se et iratum iudicem erga reprobos Deus ostendat quoties eos punit : in electis tamen suis non alium finem spectat, quam ut eorum consulat saluti. Haec