52:173 173 CAPUT V. 174 sit, viget hoc pacis colendae studium quod tantopere Paulus commendat. 14. Monete inordinatos. Communis est doctrina, ut nobis curae sit fratrum salus. Id lit docendo, monendo, corrigendo, erigendo: sed quoniam varia sunt hominum ingenia, non abs re praecipit apostolus ut se fideles ad hanc varietatem accommodent. Iubet ergo inordinatos moneri, hoc est eos qui dissolute vivunt. Et monitio pro obiurgatione capitur, quae eos in ordinem reducat: nam et digni sunt maiore severitate, nec alio remedio adduci possunt ad resipiscentiam. Erga pusillanimes alia moderatio tenenda est: nam consolatione opus habent: infirmi quoque sunt sublevandi. Pusillanimes autem vocat, qui fracto sunt et afflicto animo. His atque infirmis sic indulget, ut inordinatos durius compesci velit. Rursum ita inordinatos aspere moneri iubet, ut infirmi comiter et humane tractentur, ut pusillanimes consolationem accipiant. Frustra ergo qui praefracti sunt et indomiti, blande se mulceri postulant : quoniam remedia morbis sunt accommodanda. Patientiam tamen erga omnes commendat: nam severitas quoque adversus inordinatos aliqua lenitate temperanda est. Quamquam patientia haec taedio proprie opponitur. Nihil enim proclivius est quam fatigari io curandis fratrum morbis. Qui semel atque iterum pusillanimem solatus est, si tertio idem agendum sit, sentiet nescio quam molestiam, adeoque indignationem quae eum in officio pergere non patitur. Ita si monendo vel obiurgando non proficimus statim quantum optandum esset, Bpem de ulteriore profectu abiicimus. Eiusmodi impatientiae fraenum iniicere Paulus voluit, moderationem erga omnes nobis commendans. 15. Videte ne quis malum pro malo cuiquam reddat: sed semper benignitatem sectamini, et mutuam inter vos^ et in omnes. 16. Semper gaudete. 17. Indesinenter orate. 18. In omnibus gratias agite: haec enim Dei voluntas in Christo Iesu erga nos. 19. Spiritum ne exstinguatis : 20. prophetias ne contemnatis. 21. Omnia probate, quod bonum est tenete: 22. ab omni specie mala abstinete. 15. Videte ne quis. Quia difficilis est huius praecepti observatio in tanta ingenii nostri ad vindictam propensione, ideo attentos ad cavendum esse iubet. Nam istud videre sedulum studium significat. Tametsi autem simpliciter prohibet ne certent inter se iniuriis: non tamen dubium quin omnes simul noxios affectus damnare voluerit. Nam si malum malo reddere fas non est, vitiosa est omnis nocendi cupiditas. Propria Christianorum est haec doctrina, non retaliare iniurias, sed aequo animo perferre. Ac ne putarent Thessalonicenses ultionem tantum adversus fratres suos prohiberi,