50:173 173 CAPUT L 174 Tantum volui admonere, aliud hic (meo iudicio) accipi pro alia re. Quemadmodum solemus dicere, hoc nihil est nisi quod vis fallere. Volunt evertere. Secundum crimen illis impingit, quod faciant Christo iniuriam, evangelium illius evertere volentes. Est autem valde atrox crimen. Nam eversio plus est quam corruptela. Neque tamen immerito illis impingit. Neque enim stat Christus, et evangelii doctrina corruit, ubi alio transfertur laus hominis iustificandi, et conscientiis laqueus induitur. Semper enim videndum, quae sint in evangelio praecipua. Haec qui oppugnat, destruetur est evangelii. Nomen C h r i s t i , quod additur, exponi bifariam potest. Vel quod a Christo autore profectum sit: vel quod pure Christum ostendat. Caeterum non dubium est quin hoc epitheto designare voluerit verum germanumque evangelium, quod unicum censeri debet. 8. Verum etiamsi nos. Hic magna confidentia insurgit ad vendicandam doctrinae suae autoritatem. Ac primo quidem doctrinam a se praedicatam asserit esse unicum illud evangelium, quod nefas sit labefactari. Poterant enim alioqui excipere pseudoapostoli: Nos quoque volumus evangelium manere illibatum, nec minus honorifice quam tu de illo sentimus. Quemadmodum hodie papistae clamitant, sibi sacrosanctum esse evangelium, et nomen ipsum magna reverentia exosculantur: sed quum ad probationem ventum est, tunc puram et simplicem evangelii doctrinam rabiose vexant. Ergo Paulus generali illa testificatione non contentus, definit quale sit illud evangelium et quid contineat: ac suam doctrinam pronuntiat verum esse evangelium, ne alibi quaeratur. Quid enim profuerit dare nomen evangelio et nescire quid sibi velit? Apud papistas quidem id forte sufficeret, ubi valet fides implicita: sed apud Christianos nulla est fides, ubi nulla est cognitio. Ergo ne Galatae, evangelio alias obedire parati, vacillent huc et illuc et suspensi non inveniant ubi debeant pedem figere: Paulus in sua doctrina consistere eos iubet. Porro adeo certam haberi fidem vult suae praedicationi, ut maledictionem denuntiet omnibus, qui contradicere ausi fuerint. Quin etiam incipit a se ipso, quod operaepretium erat. Nam ita calumniam praevenit, qua eum gravassent malevoli: Tu absque controversia recipi vis quidquid abs te prodierit, quia tuum est. Ergo ut ostendat nullam se hic habere rationem sui, potestatem quidquam audendi adversus hanc doctrinam in primis sibi adimit. Non alios sibi hoc modo subiicit: sed omnes secum, ut par est, cogit in ordinem, ut verbo Dei sint subiecti. Sed quo maiore impetu prosternat falsos apostolos, usque ad angelos conscendit. Neque simpliciter audiendos negat, si quid aliud afferant: sed exsecrabiles esse debere pronuntiat. Videri possit hoc absurdum nonnullis, quod angelos