20:173 173 1563 OCTOB. 174 fracta est, vel saltem subacta Regis decreto : deinde ad commune urbis ventum est. Malo quidem exemplo omnia curiae acta rescissa sunt, et abrogatum quidquid fuit dignitatis in illo ordine, et quanquam violento remedio opus fuit ad corrigendam vesaniam, mihi tamen non placet pro imperio, et prope tyrannico more everti autoritatem quae duobus iam saeculi s illic viguerat. Utile enim fuit valere intercessionem quae regiis placitis fraenum iniiceret: nunc vero coacti sunt omnes consiliarii adesse, quum valvis apertis pronunciatum fuit decretum quo notantur insigni infamia. Nihil enim magis probrosum quam acta omnia, ubi modum excesserant, in eorum conspectu lacerari, ipsisque interdici, ne quid tale in posterum tentare audeant. Legatos qui semel atque iterum missi fuerant Rex ipse contumeliose excepit. Terrore igitur omnes adacti ad parendum. Iam domita illius turbulentae plebis ferocia, alii tumultuari desinent. Provincialibus 2) severe iniunctum est, ne edicti exsequutionem amplius morentur, vel impediant. Guisiani etiam cohibiti sunt, nec vero aegre tulerunt Regis minas intervenire, quia Admirandus copiis erat superior. Bona spes iterum affulsit, quoad intestinas discordias, verum incredibili modo pestis grassatur tam apud Vascones, quam in tractu Ligeris: Lugdunum adhuc est intactum. Missa fuerant viginti quinque vexilla quae in itinere subsidunt, donec allatus fuerit de morte vicini nostri s) nuncius, quem ut non tantum hic promulgaretur sed etiam typis excuderetur edictum de deponendis armis, de ipsius maioritate et responsio ad causas ob quas Parlamentum dicebat se non posse ea edicta approbare. Idem d. d. 17. Oct. p. 266: Eex venit in urbem et serio imperavit civibus ut arma deponerent. Delecti sunt quatuor equites ordinis regii qui domos scrutentur. Honestiores deferunt sua arma in domum civicam: opificum et aliorum tenuiorum deferuntur in armamentarium regium, ubi sunt constituti qui ea aestiment et pretium dominis persolvant ex regia pecunia. Dirutae sunt etiam speculae quas cives per plateas construxerant ad agendaB excubias, ita ut urbi restituatur antiqua forma gubernationis et iam sit magna spes tranquillitatis. 2) Male Anglus vertit: The inhabitants of the provinces. Lambert, Hist. des guerres de rel. en Prov. I. 211: En Octobre la reine fit ecrire par le roi au gouverneur, le comte de Tende, . qu'ayant eu diverses plaintes des deportemens de ses gens tenant la cour de Parlement de Provence sur l'execution et entretenement de ses edits de pacification, il est contraint venir au dernier remede qui est d'interdire et defendre a tous generalement estant du corps de ladite Cour, l'entree, tenue et seance d'icelle et suspendre leur pouvoir jusqu'a ce que aultrement en soit ordonne." Le 24. Nov. parut un edit qui suspendait la Cour en masse et la remplacait par une compassion de 14 membres dont 13 appartenaient au Parlement de Paris. . Languet, Gal. Dee. IL 273: His diebus suppressum est Parlamentum illius partis Galliae Narbonensis quam nos Provinciam vocamus, eo quod iniquius ageret cum Huguenotis, et missi sunt eo ex aliis parlamentis qui iudicia exerceant. 3) Ducis Sabaudiae. Friberg ap. Languet II. 256: Quum aestuans ex venatione captaret auram frigidiorem ad