10.1:173 CONSILIA. tura, iam neque sol lucidus erit, sed totus coeli et terrae ordo informe erit et horrendum chaos. Quidquid blaterat ut probet non esse mulieribus generativum semen, refutatione indignum est. Atque hoc potius medicis relinquo tractandum. Rationum tamen quas adducit, ea est futilitas, quae nullo negotio refelli queat. Onan filius Iuda semen effudit in terram. Idem nusquam legitur de muliere. Quasi vero revelandis mulierum pudendis hic nebulo se oblectet. Vir immundus dicitur, de quo egreditur proiectio seminis. Nimis stulte infert non contingere mulieribus immundum fluxum. Nam hac ratione nulla esset nativa immundities in foeminis, in cuius remedium solis viris data est circumcisio. Sapientiae septimo (v. 2) coagulatus dicitur homo sanguine ex semine viri. Hinc contendit mulieri adscribi, quod eius proprium est, nempe sanguinem. Quasi vero aliud sit sperma quam sanguis ad generandum concretus. Unde sequitur foetum tam ex mulieris quam viri substantia coalescere. Locum Pauli, ubi docet non esse virum ex muliere, sed mulierem ex viro (L Cor. l l , 8), sceleste hic nebulo corrumpit: quia illic minime dubium est tractari de principio humani generis, non autem de continua propagatione, cuius statim altero membro meminit apostolus, ubi dicit virum esse per mulierem. Quod obiicit, Aaron et Ioiada duxisse uxores ex tribu Iuda, ac inde colligit confusam tunc fuisse tribuum discretionem, si inesset mulieri generativum semen, nimis frigidum est. Satis enim notum est quantum ad politicum ordinem spectat, censeri progeniem ex virili semine. Superior tamen sexus dignitas non facit, quo minus in generando coeat semen mulieris. Haec quoque solutio ad omnes genealogias extenditur. Saepe, ubi catalogum hominum recenset scriptura, solos viros nominat: an ideo dicendum est mulieres nihil esse? imo pueris ipsis notum est mulieres sub viris comprehendi. Hac quoque ratione dicuntur foeminae parere suis maritis, quia familiae nomen penes masculos semper residet. In mysterio ecclesiae pueriliter prophetatur. Neque enim si ecclesia dicitur mater nostra, ideo protinus in carnali et spirituali generatione singulae partes inter se respondent. Creatio nequaquam ostendit quod vult Menno, mulieres carere semine. Nam sicuti cx vii o creata est prima mulier, ita ex utroque geniti sunt posteri. Stulte a voce seminis ratiocinatur. Nam si semen hominis manu iactum terra excipitur, non inde sequitur, in coitu viri et mulieris idem valere. Quin potius contendere licebit, quia matres olim genitrices vocatae sunt, semen earum ad generationem concurrere. Alioqui avunculi cum nepte sua