9:172 deret, ubicunque sit Christi corpus, pro sua natura esse visibile. Ubi vero [pag. 92] ad modum invisibilem ventum est, repetit quae ante protulerat testimonia de praesentia gratiae. Quasi vero sequatur dum ad nos Christus cum patre venit, corpore in terra sisti: quum reclamet tota scriptura, virtute spiritus sui ad nos penetrare. Carnem Christi quam oculis non cernimus, fidei sensu experimur in nobis esse vivificam. Si nulla hic intercederet spiritus operatio, merito gloriaretur Westphalus se vicisse. Verum si constat arcana spiritus efficacia fieri, ut pascantur animae nostrae Christi carne, certo colligitur non nisi coelestem esse praesentiae modum, ut minime ad nos caro ipsa descendat. Atque his paucis satis detecta est Westphali inopia, ne syllabam pro suo errore ex tota scriptura proferre queat. Quid quod antithesis Verbi et Carnis apud Augustinum ubi de absentia et praesentia Christi agitur, commentum Westphali prorsus excludit? Audiendum esse Christum dicit [pag. 93] Augustinus ac si coram adesset: quia licet uno in loco corpus eius esse oporteat, veritas eius ubique diffusa est. Certe si invisibili modo per verbum suum carne se praesentem exhiberet Dominus, perperam absentem carne diceret Augustinus, qui nobiscum est in verbo suo: ac perperam in absentiae et praesentiae discrimine corpus verbo opponeret. Quascunque nebulas obducat Westphalus, magis hoc perspicuum est quam ut lectores nugando obstupefaciat. Quam facete vero dum perplexus tenetur, usitatam esse expositionem dicit, de eucharistia Augustinum sentire quod Christi veritas ubique sit difFusa. Quasi vero quisquam nisi phreneticus alio trahere verba possit quam ad evangelii doctrinam, cui reverentiam illic data opera Augustinus conciliat. Obtendit, simili sensu alibi sacrificium corporis Christi dici, in toto orbe esse diffusum. Quasi vero si ubique gentes ad participandum [pag. 94] sacrificii sui fructum invitet Christus, ideo sequatur corpus eius esse immensum. Atque ut verbum diffundendi ad coenae actionem pertineat, cui tamen persuadeat quod intendit, corpus Christi esse ubicunque coena peragitur? Quod tamen de fructu mortis aperte pronunciat Augustinus, de coena dici Westphalus contendit: et quod sanctus ille vir celebrari ubique docet sacrificium quo defunctus est Christus, ad ecclesiam alludens toto orbe diffusam, quod de fidelium corpore dicitur, ad caput trahi nonne praeposterum est? Caeterum ubi multum se versavit Westphalus, huc tandem recidit, vim fieri Augustini verbis si privemur praesentia corporis Christi quam alibi asserit. Sed in probatione quum hactenus laboraverit, instar limacis progressus est. Ideoque manet illud fixum, Filium Dei, licet nobis per verbum suum adsit, corpore suo sursum esse. Pergit tamen adhuc: [pag. 95] quod Augustinus tractatu in Ioannem quinquage-