52:172 Tales quidem papa facile in suum catalogum recipit, sed eos e suo expungit spiritus Dei. Quia autem contemptim (ut dictum est) habentur in mundo, simul praefecturae nomine illos ornat. Tales qui docendo impendunt operam, nec aliter praesunt nisi ut serviant ecclesiae, Paulus in pretio non vulgari haberi iubet. Nam ad verbum sic loquitur, plus quam abunde honore prosequi. Nec immerito: observanda enim est ratio quam mox subiicit, nempe propter opus ipsorum. Est autem opus hoc aedificatio ecclesiae, aeterna animarum salus, mundi reparatio, denique regnum Dei et Christi. Huius operis inaestimabilis est excellentia ac dignitas: ergo quos tantae rei ministros facit Deus, nobis eximios esse oportet. Verum ex Pauli verbis colligere licet, iudicium ecclesiae mandari, ut veros pastores discernat. Nam frustra notae istae adscriberentur, nisi vellet a fidelibus eas animadverti. Et quum iubet honorem deferri laborantibus, et iis qui docendo rite et fideliter gubernant: otiosos certe et improbos neque dignatur ullo honore, neque dignos esse ostendit. Praesunt in Domino. Hoc additum videtur ad notandum spirituale regimen. Tametsi enim reges quoque et magistratus Dei ordinatione praesunt: quia tamen ecclesiae gubernationem Dominus peculiariter vult suam agnosci, ideo nominatim praeesse in Domino dicuntur qui Christi nomine et mandato ecclesiam gubernant. Caeterum hinc colligere licet quantum absint a pastorum ac praesulum ordine, qui tyrannidem a Christo prorsus alienam exercent. Certe ut quis inter legitimos pastores censeatur, necesse est ut se in Domino praeesse ostendat, nec ab eo quidquam habeat separatum. Hoc autem quid aliud est, quam pura doctrina Christum in sua sede collocare, ut solus sit dominus et magister? 13. Cum caritate. Alii vertunt, per caritatem. Paulus enim dicit, in caritate: quod secundum hebraicae linguae phrasim valet per aut cum. Ego tamen malo ita exponere, quod non tantum ipsos revereri, sed etiam amare iubeat. Nam ut amabilis est evangelii doctrina, sic eius ministros diligere convenit. Durius autem esset illud, per caritatem habere in pretio, quum apte cohaereat amoris cum honore coniunctio. Pacem habete. Quamquam hic locus varie legitur etiam apud Graecos, mihi tamen magis arridet ea lectio, quam reddidit vetus interpres et sequutus est Erasmus: nempe pacem habete cum eis, vel colite. Voluit enim (meo iudicio) Paulus Satanae artibus obviam ire, qui non cessat omnia moliri ut vel iurgia, vel dissidia, vel simultates excitet inter plebem et pastorem. Itaque quotidie videmus quam levi aut nulla de causa ecclesiae suis pastoribus sint infensae: quia scilicet minus quam par