51:172 Ut duos conderet in se ipso. Quum dicit, in se ipso, avertit ab hominum diversitate Ephesios, ne alibi quam in Christo unitatem quaerant. Utcunque ergo duo ante fuerint conditione inaequali, in Christo unus homo fiunt. Neque frustra addit in unum hominem novum. Significat enim (quod apertius alibi docet Galat. 5, 5) in Christo neque circumcisionem, neque praeputium valere quidquam, nullius pretii esse quaevis externa: sed novam creaturam primum et ultimum locum tenere. Una ergo est regeneratio spiritualis, quae nos coagmentat. Quod si per Christum renovamur omnes, iam desinant sibi placere Iudaei in pristina sua conditione: sed patiantur Christum esse omnia tam in se quam in aliis, ut alibi habetur. 16. Et reconciliaret ambos. Non tantum inter nos factam fuisse pacificationem asserit, sed cum Deo rediisse in gratiam. Idque, ut Iudaeos significet non minus opus habere mediatore quam gentes. Nihil enim lex, nihil caeremoniae, nihil Abrahae genus, nihil omnes praerogativae, quibus fuerant ornati, illis alioqui profuissent. Omnes enim peccatores: et remissio peccatorum nonnisi intercedente Christi gratia obtinetur. Repetit in uno corpore, ut sciant Iudaei, se ita demum placere Deo, si cum gentibus unitatem colant. Per crucem. Ideo addidit nomen crucis, ut sacrificium expiationis notaret. Nam quum inter Deum et nos peccatum odii sit causa, nonnisi illo abolito grati unquam Deo erimus. Deletum est igitur morte Christi, in qua se patri obtulit hostiam expiatricem. Quamquam hac etiam de causa mentionem crucis facit, quoniam per eam abrogatae sunt omnes caeremoniae. Unde sequitur, perimens in ipsa i n i m i c i t i a s . Nam procul dubio ad crucem referri debet. Cuius tamen particulae duplex potest esse sensus: vel quod Christus morte sua patrem nobis placando iram eius abstulerit: vel quod Iudaeos pariter et gentes redimendo reduxerit in unum gregem. Secundus mihi videtur probabilior: quia convenit cum superiore membro, i n i m i - c i t i a s abolens in carne sua. 17. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui eratis procul, et pacem iis, qui propinqui erant: 18. quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. 19. Ergo non amplius estis hospites et inquilini: sed cives sanctorum et domestici Deis 20. super aedificata fundamento apostolorum et prophetarum^ cuius lapis summus angularis est ipse Christus: 21. in quo totum aedificium coagmentatum, crescit in templum sanctum in Domino: 22. in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. Nihil prodesset illud totum quod docuit de reconciliatione per Christum facta, nisi per evange-