21:172 in republica, atque adeo pro tribunali sedisse? Alii etiam illum nescio quem vivum pro mortuo cadavere excitando, universo etiam teste populo, supposuisse fabulantur, quod non minus putidum mendacium, quam si Romae papa fuisse diceretur, ausus est rapsodus ille Sorbonicus, Claudius Spensa, maledicentissimo quodam libro inculcare. Quid enim istos pudeat? Sed ista neque apud eos qui tantum hunc virum norunt, neque apud posteros sani iudicii homines, qui mores hominis ex ipsius scriptis aestimabunt, refutatione indigent. Ego historiam vitae et obitus ipsius, cuius spectator sedecim annos fui, bona fide persequutus testari mihi optimo iure posse videor, longe pulcherrimum vere christianae tum vitae tum mortis exemplum in hoc homine cunctis propositum fuisse, quod tam facile sit calumniari quam difficile fuerit aemulari.2) 1) Sequitur Catalogus librorum a Calvino conscriptorum cuius variantes lectiones supra notavimus.