20:172 viros non ita paucos audio velle serio haec studia capessere, quae incredibili religionis detrimento vident ante neglecta fuisse. Turbae hic regis adventu magna ex parte sopitae sunt. Faxit Deus Opt. Max. ne rursus posthac excitentur. Impetravimus efc his diebus, dum hic aula est, partem aliquam, etsi perexiguam, debitorum nobis stipendiorum, signum aliquod favoris literarum, praesertim in tanta nummorum penuria, et aeris alieni (cuius nomine a quo non rex noster interpellatur ?) tanta magnitudine. Invisi D. Gaucherium principis Navarrae praeceptorem, qui mecum benignissime tuas et D. Bezae literas communicavit, ac ego vicissim cum illo quae tu ad me scripseras. Nec vero mihi autor fuit, ut hinc abirem. Itaque te qua es humanitate boni consulturum confido, et spero quidquid est huiusce rei. Offeret alias forsan Dominus occasionem aliquam vos invisendi. Quam sane etiam, citra turbam tamen qualis anno superiori fuit, mihi offerri pervelim, vel hoc nomine, quod mea tibi fides usque adeo suspecta est, quam omnibus modis liberare cupiam, si possim commode. Bene vale, vir clarissime et plurimum colende frater. Lutetiae 19. Oct. anno salutis 1563. Tuus I. M. Admonitum te velim, si quando me tuis literis dignaberis, satius deinceps fore, ne Merceri posthac nomine, sed Ferrati, quod domus nostrae apud meos cognomen est, dones : quia apud adversarios invidiosum forsan aliquando esse possit. Interim soliti mei nominis eum qui literas perfert admonebis extrinsecus. 4037. CALVINUS BULLINGERO. Acta novissima Gallica, maxime in parlamento, (Ex scheda Ionvillaei Cod. Genev. 107a, fol. 274 v., coll. c. Cod. Turret. 108, fol. 155. Bern. Epp. VI. 1128 et Simleri Vol. 108. versio angi. IV. 339.) In statu Galliae nihil mutatum ex quo ad te scripsi, nisi quod Parisienses magis ac magis quotidie altos illos spiritus demittunt. *) Primum curia 4037.1) Cf. N. 4019. Friberg ap. Languet II. 265 d. d. 26. Sept: Rex tandem pertaesus Parisiensium contumaciae iussit