15:172 mento non mediocri fuisse. Videtis quum tanta animorum alacritate Domino gratias egerimus primum audita victoria, eodem Farello referente, quemadmodum tam exsecrandis belluis per vos occlusisset ora Dominus, poena blasphemiae epistomiumque illis sui spiritus iniecisset, deinde quum priorem quidem finibus pulsum, quod alioqui permagnae ducebamus clementiae, alterum vero dignas luisse poenas, memoranda senatus aequitate audissemus. Ergo videtis haec omnia, quibus nihil neque iustius neque magis laudandum, ab istis tamen, quicunque sint, furiose torqueri in sinistram pessimamque partem, nosque in his diffamari velut Calvini fratris mancipia, ac non servi Dei vobiscum, et Calvino qua sane docentem sequi, ac bene meritum agnoscere, quam suprema in Deum perfidia secedere maluerimus. Si, quidnam in hoc Satanae latrocinio statuatis, aut in ista quasi nocturna excursione tam subito avolantium hostium possitis, comperto haberemus, expeditum esset eodem consilio, quid in communi praesertim cum Calvino iniuria nos quoque agere oporteret. Quantum igitur nunc decernere possimus, postulamus et vestra ope quod aequum est impetrare a senatu liceat. Quando enim qui talia in nos debacchati sunt, non apposuerunt sua nomina, is per quem senatus literas accepit, nobis eorum nomine videtur respondere debere, aut illos producere. Tantum scribimus quid putemus in re nobis non satis perspicua: qui deprehendi istos nequitiae magis tros admanifestiorem Dei gloriam peroptamus: constituere autem quod facto opus sit magisve expediat, vestri erit iudicii, vestraeque summae caritatis erga nos, qui pro Domino vobis impendere parati sumus omnia nostro nomine curare, quidquid agendum videbitur, nosque certiores facere: omnino enim consilio vestro stare volumus. Quod reliquum est, fratres, oramus Dominum ut adversus tot assultus diaboli corroboret semper animos vestros sua virtute, ipsumque brevi conterat sub pedibus vestris. Valete, fratres integerrimi: nostri memores in assiduis precibus vestris estote, et ecclesiarum Dei quibus nos voluit praeficere Dominus¡í Neocomi 18. Iunii 1554. Decanus caeterique omnes classis Neocomensis symmystae Iesu Christi.