9:171 171 ULTIMA ADMONITIO 172 inseparabiliter coniunctas esse dicit, ut filius Dei nusquam sit absque carne. Ubi igitur carnis modus si Christi divinitas illam pro sua immensitate extendit? Fateor sane non aliter animis concipere Dei filium fas esse, quam carne vestitum. Sed hoc non obstitit quo minus divina sua essentia coelum et terram replens, carnem suam in utero matris, in cruce, in sepulcro gestaret. Tum quoque Dei filius non minus ia coelo quam in terra homo fuit. Si quis tamen inde inferat carnem eius tunc in coelo fuisse, insulse ratiocinando omnia coufundet: ac tandem eo perveniet, ut Christo eripiens carnis naturam simul eum spoliet redemptoris officio. Imo si ita caro Christi deitati coniuncta est, ut nulla sit inter alterius immensitatem et finitum alterius modum distinctio, quorsum contendit Westphalus [pag. 90] aliter praesentem esse Christum gratia quam deitate? loco enim si carnem ab essentia Dei separare fas non est, simulac concessum fuerit respectu deitatis ubique esse Christum, idem in carne etiam valebit. Quod si conceditur, os impiis apertum erit, ut Christum libere iactent sua in terris habitatione suoque perinde in coelum ascensu meras praestigias l) egisse. En quid sit praefracte nullaque conscientia malam causam tueri. Paulo post novo colore inducit quidquid antea dixerat, corpus Christi visibili forma in coelo finitum esse dicens, invisibiliter sub pane latere. Atque ita debere intelligi quae docet Augustinus tam in Epistola ad Dardanum quam aliis pluribus locis. Sed quibus machinis ad suum commentum aptabit quod disputat Augustinus, nullum fore corpus sublato loci spatio, et requirere carnis naturam ut aliquo in coeli loco sit? Nam ei extra locum potest invisibile esse corpus, falsa esset argumentatio, nisi sua circumferentia [pag. 91] finitum sit, nullum amplius fore. Vitiosa etiam esset generalis sententia, exigere veri corporis modum ut aliquem coeli locum occupet. Denique ia illa tota disputatione perperam omissum fuisset praecipuum caput, Christum invisibili modo per coelum et terram diffundi secundum carnem, quamvis uno in loco sit visibilis. Quaestio est de essentiae praesentia. Divinam naturam respondet Augustinus ubique esse: humanam certo loco contineri. Cuius socordiae fuisset, si eodem modo, hoc est, invisibili, corpus omnia implet quo divinitas, tacere? Contendit Westphalus verissimam esse scripturae sententiam: sed quomodo probat? Quum dicit Christus se ire ad patrem, nec amplius fore in mundo: (Ioann. 16, 28) quum narrat Lucas (Act. 1, 9) nube fuisse susceptum : quum dicunt angeli sic venturum e coelo sicut visus est ascendere : (ibid. v. ll) restringit haec omnia ad visibilem formam. Quod ego quoque fateor: modo simul ad- 1) illusion ou sorcellerie.