51:171 171 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 172 pulos, posuit in Iacob funiculum suum. Vides fixos a Deo limites quibus populum unum a reliquis discernat. Inde inimicitia cuius meminit hic Paulus. Segregantur enim alii ab aliis, dum reiectis gentibus solos Iudaeos sibi cooptat Deus et sanctificat, a communi humani generis pollutione ipsos liberando. Additae postea sunt caeremoniae, quae tanquam parietes Dei haereditatem includerent, ne omnibus pervia, aut aliis possessionibus permista foret, adeoque gentes a Dei regno arcerent. Nunc dicit apostolus et sublatas esse inimicitias, et parietem dirutum. Nam Christus beneficium adoptionis proferendo ultra Iudaeae terminos, effecit ut omnes nunc simus fratres. Ita impletum est vaticinium illud (Genes. 9, 27), Iapheth in tabernaculis Sem habitabit. Iam clara sunt verba Pauli. Impediebat paries medius ne Christus gentes Iudaeis aggregaret. Parietem ergo diruit. Postea ratio diruti parietis exprimitur, dissidii abolitio per Christi carnem: siquidem filius Dei communem omnibus naturam induendo perfectam unitatem in corpore suo consecravit. 15. Legem mandatorum in decretis. Quod metaphorice per nomen parietis intellexerat, nunc planius exprimit, abolitas per Christum caeremonias fuisse dicens, in quibus erat discriminis professio. Nam circumcisio, sacrificia, ablutiones, certorum ciborum abstinentia, quid aliud erant quam sanctificationis symbola, quae Iudaeos admonerent, sortem suam a reliquis esse diversam, quemadmodum nunc alba crux et rubra Gallos a Burgundis discernit. Significat itaque Paulus, non tantum adscitas esse gentes in communionem gratiae, ne quid amplius differrent a Iudaeis: sed insigne quoque dissidii suisse sublatum, quia abrogatae sint caeremoniae. Quemadmodum si princeps unus dissidentes populos sub ditionem suam redigeret, non tantum animis vellet esse coniunctos, sed pristinae simultatis tesseras et insignia tolleret. Quemadmodum obligatione remissa chirographum scinditur. Qua similitudine in eodem argumento usus est Paulus ad Colossenses capite 2, 14. Quidam particulam in d e c r e t i s coniungunt cum participio abolens, sed perperam. Nam de lege caeremoniali ita loqui solet: in qua Dominus non modo simplicem vivendi regulam praescribebat, sed alligabat etiam Iudaeos variis decretis. Unde colligere licet, Paulum nonnisi de lege caeremoniali hic tractare: quia lex moralis non interstitium est qnod nos a Iudaeis separet : quum doctrinam comprehendat non minus flebis quam Iudaeis communem. Caeterum ex hoc loco refelli etiam potest quorundam error, qui putant circumcisionem et alios veteres ritus hodie quoque manere quoad Iudaeos: etiamsi ab illis liberae sint gentes. Hoc enim pacto maneret adhuc medius paries inter nos: quod falsum esse convincitur.