5:171 PSYCHOPANNYCHIA. pore una emori, in die iudicii utrumque resurgere. 1) Et aliquanto post tempore, Ioannem episcopum romanum, quem schola parisiensis ad palinodiam adegerit. 2) Verum saeculis aliquot sopitum, nuper per aliquot ex Anabaptistarum faece excitatum, scintillas emisit. Hae vero longe lateque pervagatae, iustas faces accenderunt: quae utinam pluvia illa voluntaria, quam Dominus haereditati suae segregavit, primo quoque die exstinguantur. Agam autem citra ullius odium, citra privatam cuiusquam contumeliam, denique citra conviciandi procacitatem, ut iure nullus queri debeat se laesum aut leviter etiam offensum esse. Quanquam spectare hodie aliquos licet, insana carpendi, mordendi, sugillandi libidine aestuantes, quos si summo digito attingas, flebiliter deplorant scindi unitatem ecclesiae, violari caritatem. His responsum sit, primum, nullam nos agnoscere unitatem, nisi in Christo: nullam caritatem, nisi cuius ipse sit vinculum. Esse ergo hoc caput conservandae caritatis, ut fides nobis sancta atque integra maneat. Deinde, nulla caritatis offensione hanc disputationem transigi posse: modo tales aures afferant, qualem ego linguam afferre statui. Tibi autem, ornatissime vir, hanc lucubratiunculam nuncupare, quum multis nominibus visum est: tum hoc praesertim uno, quod inter istos vanarum opinionum tumultus, quibus spiritus vertiginis ecclesiae quietem exagitant, firmum te ac integrum summa prudentia ac moderatione consistere perspicio. Aureliae, M. D. XXXIV. 1) Euseb. Eccl. hist. l. 6. c. 26. (37). Aug. lib. de Haeres, c. 83. 2) Ioann. II. de quo Gerson in sermone pasch, priore.