21:171 171 THEODORI BEZAE VITA CALVINI. 172 minus scite quam vere calumniam istam longe impudentissimam refellens (in praefat, in Comment. in Psalmos) *) haec verba usurparit: Me non esse pecuniosum, si quibusdam vivus non persuadeo, mors tamen ostendet. Testari certe potest senatus, quum perexigua essent eius stipendia, tantum abfuisse ut in eis non acquiesceret, ut ampliora etiam oblata pertinaciter recusarit. Exprobrant ei alii, quod illius frater Antonius Calvinus priorem uxorem suam ob adulterium cognita causa repudiarit. Quid ergo dicerent illi, si adulteram fovisset? Quod si in eum redundat hoc impudicae mulieris dedecus, quid fiet Iacobi, Davidis, ipsius denique filii Dei familiae, in qua ipsemet diabolum ex suis unum diserte notavit? Delitiis scilicet illum et luxui indulsisse tot ipsius laborum testes demonstrant. Quid? quod nonnullos etiam dicere et scribere non pudet, regnasse illum Genevae tum in ecclesia tum 1) Haec in margine.