20:171 171 EPISTOLAE 4035.4038 172 perires?) sed qui aliquantum accedat. Quam eruditionem, quod iudicium, quam dexteritatem flagitet haec provincia, satis per te cognoscis: ideo monere supersedeo. Aut ergo substitue qui fidem tuam liberet, aut (quod longe magis optamus) te nobis restitue. Habes quibus literas tuto committas, eum qui tibi has reddet Segurium, Capellam, et alios. Vale, ornatissime vir et mihi colende frater. Dominus tibi semper adsit, incolumem tueatur, suaque virtute sustineat. Salutant te collegae mei, ac praesertim Beza. Genevae 17. Octobris 1563. Iohannes Calvinus tuus. 4036. MEROERUS CALVINO. In statione sua pro tempore manere vult eamque deserere religioni ducit quod studia hebraica, rebus sacris quam maxime utilia, iam plurimos alliciant (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 22. . Edidit Liebe p. 58 ex quo descripsit Simlerus vol. 108.) A Monsieur, Monsieur d'Espeville. Rescripsi ad te novissime, *) observando mihi in primis frater, ac fusius totam instituti consiliique mei rationem exposui. Quae res in causa erit, ut nunc brevior sim. Ac equidem denuo te meis literis non eram interpellaturus, nisi is cui has dedi literas, vir mihi amicissimus et conterraneus, institisset se absque meis ad te literis prorsus non discessurum. Est et ipse, opinor, tibi notissimus, qui istic egerit toto fere harum tempestatum tempore. Nec dubito quin ubi eum audieris, meum consilium sis probaturus. Interfuit ille novis repetitae professionis nostrae initiis. Is testis erit oculatus, quanta auditorum frequentia huic linguae operam navare cupiat, quam duce destitui, mea illis opera denegata, impium paene dixerim fuerit. Excudendos novos libros hebraicos paro, quos illis praelegam : inter alios libellum Ruth cum Masora et commentario Kimhi antehac non mandato typis.2) Est, ut video, messis amplissima, ac magnos etiam 4036.1) Literae non exstant, ad eas respondisse videtur Calvinus praecedenti epistola antequam hanc accepisset 2) Libellus Ruth hebraice cum scholiis Masorae ad marginem, ita in eundem succincta expositio R. Dav. Kimhi. Par. R. Stephan. 1563. 4. (Haag VII. 329. Masch I. 131.)