10.1:171 CONSILIA. profectam non esse satis liqueat. Itaque nihil certius quam coelestem vocari Christum, vivificantis spiritus respectu. Secundo ad Philippenses capite (v. 7) non infitior, quin forma hominis sit vilis et abiecta conditio : sed ex toto contextu facile colligitur in vera hominis natura exinanitum fuisse Christum. Quid enim hoc sibi vult, figura repertum fuisse tanquam hominem, nisi quia ad tempus non resplenduit divina gloria, sed tantum apparuit humana species? Atque huc pertinet exaltatio: quia diserte novam gloriam adeptus fuisse dicitur Christus, quia se ipsum exinanivit. Utcunque locum ex 2 ad Hebraeos capite Cv. 11) torqueat, non tamen extricare se potest. Ex uno esse dicit au torem sanctitatis, et eos qui sanctificantur, nempe ex Deo. Atqui potius intelligi naturae communicationem, ex contextu evincitur. Continuo enim post subiicit apostolus: Ideo non erubescit eos vocare fratres. Si autem prius dixisset, fideles ex Deo esse, in tanta dignitate quaenam esset erubescentiae ratio? Sed ideo non erubescere dicitur Christus, quia pro immensa sua gratia ad sordidos et ignobiles se aggregat. Frustra autem obiectat Menno, impios alioqui fore Christi fratres: quia scimus filios Dei non ex carne et sanguine, sed ex spiritu nasci per fidem. Proinde fraternam communicationem non facit sola carnis societas. De pueris inscite nugatur, quando simpliciter intelligit propheta (Ies. 8, 17), cuius testimonio utitur apostolus, servos vel discipulos. Nec minus temere garrit, Mariam fratris sui fore matrem, si Christus secundum carnem frater noster sit, quum plus satis trita sit phrasis hebraica, fratres vocari consanguineos quoslibet. Tametsi autem apostolus hunc honorem assignat solis fidelibus, quod ex uno sint cum Christo: non tamen sequitur, quo minus ex eodem fonte nascantur increduli: quemadmodum ubi dicimus Christum factum esse hominem ut nos faceret Dei filios, non extenditur haec loquutio ad quoslibet: quia fides media interponitur, quae nos in Christi corpus spiritualiter inserit. Nimis impie et scelerate obiicit, debuisse Christum statim ab initio ex Adam nasci, quum primogenitus sit inter fratres. Primogenitura enim non ad aetatem, sed ad gradum honoris et virtutis eminentiam refertur. Argumentum decimum quintum nimis inscite eludit. Clara sunt apostoli verba: Quando pueri participant carnem et sanguinem, eorum quoque participem fieri Christum oportuit (Hebr. 2, 14). Quod de natura humana dictum est, Menno sine ratione et sine pudore ad peccatum torquet. Improbius etiam est, quod relativum pluralis numeri tantum ad carnem restringit, et eam fictitiam: ac si nihil diceret apostolus, Christum eiusdem nobiscum naturae socium et consortem statuens. Nec