55:170 qui tam eximia fide praediti fuerunt, nondum habuisse tam uberem credendi materiam quam nos habemus. Rationem continuo post addit: quia Deus voluerit nos omnes coadunare in unum corpus: ideoque exiguam illis gratiae portionem distribuerit, ut solidam perfectionem in tempus nostrum, hoc est in adventum Christi, differret. Atque hoc singulare Dei erga nos benevolentiae est documentum, quod tametsi liberalem se ab initio mundi ostenderit suis filiis, sio tamen gratiam suam attemperavit, ut totius corporis saluti prospiceret. Quid amplius desiderare quisquam nostrum possit quam in omnibus beneficiis, quibus Deus Abraha), Mosen, Davidem et omnes patriarches, prophetas et pios reges prosequutus est, habitam esse sui rationem, ut cum illis in Christi corpus coalescat? Sciamus ergo nos bis ac ter ingratos esse Deo, si minus in nobis fidei sub Christi regno appareat, quam se habere patres sub lege tam insignibus patientiae exemplis probarunt. Quod dicit, nondum adeptos fuisse promissionem: de ultima promissionum clausula intelligi debet, quae nobis promulgata fuit in Christo. Qua de re aliquid iam ante dictum est. CAPUT XII. 1. Proinde, nos quoque quum tanta circumdati simus nube testium, deposito omni onere et peccato quod nos circumstat, per patientiam curramus in proposito nobis certamine: 2. intuentes in principem et perfectorem fidei Iesum, qui pro gaudio sibi proposito pertulit crucem, ignominia contempta, et in dextra throni Dei consedit. 3. Ac reputate quis hic fuerit qui tantam in se sustinuit ab impiis contradictionem, ut ne fatigemini animabus vestris soluti. 1. Proinde nos quoque. Haec conclusio est quasi epilogus proximi capitis : ubi demonstrat quorsum recitaverit illum sanctorum catalogum, quorum fides sub lege excelluit: nempe ut se quisque comparet ad eorum imitationem. Et metaphorice copiosam multitudinem vocat nubem. Densum enim raro opponitur. Si pauci essent numero, tamen suo exemplo incitare nos deberent: sed ubi ingens est turba, acriores stimulos addere nobis debet. Praeterea dicit, nos densitate ill vel copia circumdari, ut quocunque oculos vertamus, statim occurrant multa fidei exempla. Nomen testium non accipio generaliter, ac si martyres Dei nuncuparet: sed refero ad praesentem causam. Ac si diceret, satis eorum testimonio comprobatam esse fidem, ut non sit haesitandum. Sunt enim virtutes sanctorum quasi testimonia quae nos confirment, ut illis vel ducibus vel sociis freti, alacrius ad Deum pergamus.