52:170 Quare quisquis opprimi ab hoste timet, expergefieri debet, ut sit assidue in excubiis. Sicuti ergo hortatus est ad vigilantiam, eo quod evangelii doctrina sit instar diurnae lucis: ita nunc altero argumento nos excitat, quia bellandum sit cum hoste: unde sequitur, nimis periculosam esse segnitiem. Videmus enim ut milites, etiamsi alioqui sint intemperantes, propinquo tamen hoste, exitii metu, a crapula et deliciis omnibus se abstineant, et sedulo excubent ad cavendum. Quum ergo semper nobis instet Satan, et mille pericula intentet : saltem non minus sedulos et vigilantes esse oportet. Caeterum in armorum nominibus frustra a quibusdam subtilior quaeritur interpretatio : nam hic Paulus aliter loquitur quam ad Ephesios capite 6, 14: illic enim iustitiam thoracem facit. Hoc ergo ad tenendam eius mentem sufficiet, quod docere vult Christianorum vitam similem esse perpetuae militiae: quia Satan molestus et infensus illis esse non desinit. Sedulo itaque paratos et erectos ad resistendum esse vult: deinde armis opus esse admonet, quia tam potentem hostem sustinere nequeant, nisi bene muniti. IlavoTiXiav vero hic non enumerat: sed tantum recenset duas armaturae partes, t h o r a c em et galeam. Interea quod ad spiritualem munitionem spectat, nihil omittit: nam qui fide, car i t a t e et spe instructus est, nulla ex parte inermis deprehendetur. 9. Quia non constituit Quia de spe salutis loquutus erat, prosequitur illam partem: ac dicit nos huc destinatos esse a Deo ut salutem per Christum consequamur. Posset autem simpliciter locus exponi hoc modo, induendam esse salutis galeam, quia Deus nos perire nolit, sed potius salvos esse. Et hoc quidem vult Paulus: sed ulterius (meo iudicio) tendit. Quia enim nobis ut plurimum formidolosus est Christi dies, finem eius mentioni facere volens, nos in salutem constitutos esse dicit. Vox graeca Tcepcrcofyatc, tam fruitionem (ut loquuntur) quam acquisitionem significat. Certe non intelligit Paulus nos a Deo vocatos esse ut comparemus nobis salutem: verum ut eam obtineamus, sicuti acquisita est per Christum. Animat vero Paulus fideles ad strenue pugnandum, proposita victoriae fiducia: nam semivictus est qui timide ac dubitanter pugnat. His ergo verbis trepidationem, quae ex diffidentia nascitur, eximere voluit. Non aliunde autem melior salutis certitudo quam ex decreto Dei colligi potest. Ira hoc loco, ut alibi, pro iudicio aut vindicta Dei adversus reprobos capitur. 10. Qui mortuus est. A fine mortis Christi confirmat quod dixit. Nam si ideo mortuus est ut nos participes faceret suae vitae, non est quod de salute nostra ambigamus. Dubium tamen est quid nunc per somnium et vigilias intelligat: videri enim