50:170 quae in ecclesia desideranda essent. Hoc ideo dico quia papistae hac vocula arrepta stabilitum esse volunt quidquid obtrudere ipsis libuerit. Quamquam multum abest quin talis sit ecclesiae status et forma Romae, qualis in Galatia fuit. Si Paulus hodie viveret, miseras illic ecclesiae ruinas et horrendam dissipationem agnosceret, nullum aedificium. Si quis brevius habere malit: per synecdochen vocatur ecclesia ubi est aliqua ecclesiae portio, etiamsi non omnia in solidum respondeant. 3. Gratia vobis et pax. De hac salutationis formula dictum est in aliis epistolis. Maneo in sententia, Paulum Galatis optare Deum propitium, et deinde omnia prospera: quandoquidem ex benevolentia Dei nobis fluit rerum omnium felix successus. A patre simul et Christo utrumque precatur, quia extra Christum neque gratia, neque ullus bonus successus. 4. Qui dedit se ipsum. Commendat hic ab initio Christi gratiam, ut ad eum Galatas revocet, atque in ipso retineat. Nam si digne reputassent hoc redemptionis beneficium, nunquam ad alienas observationes delapsi fuissent. Qui enim Christum rite novit, eum mordicus apprehendit et amplectitur utroque brachio : in eo totus occupatur, nihil praeter ipsum desiderat. Itaque hoc quoque optimum remedium est quo purgemus mentes quovis genere errorum ac superstitionum, reducere in memoriam quid nobis sit Christus et quid nobis attulerit. Neque exigua res significatur his verbis, qui semetipsum pro peccatis nostris dedit. Praemonere enim Galatas voluit, peccatorum expiationem et hac ratione perfectam iustitiam non alibi quaerendam esse, quam in Christo, quia se obtulerit patri in sacrificium, et talem esse hostiam cui alias quasvis satisfactiones opponere sit nefas. Deinde tantae esse dignationis hanc redemptionem, ut nos in admirationem rapere totos debeat. Caeterum quod hic Christo Paulus adscribit, scriptura alibi in Deum patrem transfert: proprie utrumque. Nam et pater aeterno consilio hanc nobis expiationem decrevit, et in eo testatus est suum erga nos amorem, quod ne unigenito quidem pepercit quin pro nobis ipsum traderet: Christus vero ipse victima se obtulit, ut nos reconciliaret Deo. Unde sequitur, mortem eius satisfactionem esse pro peccatis. Ut nos eriperet. Finem quoque redemptionis declarat, quod Christus nos sibi acquisivit morte sua in peculium. Id fit quum segregamur a mundo: nam quamdiu ex mundo sumus, non pertinemus ad Christum. Nomen saeculi hic pro corruptione, quae in mundo est, capitur. Sicut in epistola Iohannis (5, 19), quum dicitur, totum mundum in maligno positum esse: et pluribus aliis locis. Aliter in evangelio, quum dicit Christus (Iohan. 17, 15): Non rogo ut tollas eos e mundo, sed ut serves eos a malo: nam illic praesentem vitam significat. Quid