|
30:170
Nae
multum
abest:
sed
a
Deo
praeparatum,
quod
opus
Domini
David
in
sese
agnoscit.
Quemadmodum
autem
faciem
nostram
in
speculo
contemplamur,
ita
Deus
in
sese
omnem
potentiam
et
virtutem
contemplatur,
ut
nos
natura
vacuos
omni
bono
donis
suis
pro
voluntate
et
arbitrio
exornet:
quamobrem
et
alio
Psalmo
dicitur,
Deum
opus
manuum
nostrarum
disponere.
Deo
itaque
visum
est
Davidem
abiectae
conditionis
hominem
ad
regiam
dignitatem
evehere:
Quid
ita?
Nempe
a
caulis
et
pastorum
stabulis
eum
vocavit,
ut
in
eo
fieret
Dei
potentia
conspectior,
et
maiorem
Dei
laudandi
occasionem
haberet,
quum
se
nullis
suis
viribus,
nulla
industria,
nullo
consilio
potuisse
ad
tantum
dignitatis
fastigium
venire
cognosceret.
Atque
D.
Paulus
in
priore
ad
Corinthios
satis
evidenter
istud
docuit
in
fidelium
electione,
quum
de
tota
ecclesia
loquens,
ait:
Multos
esse
in
mundo
nobiles
et
praestantes
viros,
a
quibus
videbatur
Deus
posse
facere
initium
suae
electionis,
sed
quoniam
solent
homines
nimium
efferri
gloria,
et
Deo
se
aequales
facere,
ut
omnis
carnis
gloria
tollatur,
deiecisse
alta
mundi,
et
parva
et
abiecta
elegisse,
ut
norint
omnes
nullam
esse
altitudinem
neque
dignitatem,
nisi
quae
ab
ipso
proficiscitur.
Ac
sane
gloriari
nos
in
Deo
par
est,
et
nobis
ipsis
gratuitam
ipsius
electionem
gratulari.
Quandoquidem
enim
natura
sumus
filii
irae
et
maledictionis,
ubi
obsecro
nostra
erit
gloriatio,
nisi
in
eo
quod
adoptione
facti
filii
Dei
sumus?
Quamobrem
usurpanda
nobis
Pauli
doctrina,
qui
Deum
dicit
vocare
ea
quae
non
sunt,
tanquam
sint,
ut
confundat
ea
quae
sunt:
ut
cognoscamus
eum
esse
a
quo
quidquid
sumus
habemus,
ut
se
quisque
fideliter
exerceat
in
vocatione,
et
proximorum
aedificationi
studeat.
Nam
et
in
hunc
finem
nos
e
luto
et
foetore
superstitionum
et
pravitatis
eduxit,
ut
vasa
fiamus
sanctificata
ad
omne
bonum
opus:
et
ab
infidelibus
et
incredulis
separavit,
ut
in
Dominum
nostrum
Iesum
Christum
inseramur.
Neque
vero
apostolus
de
uno
aut
altero
singulatim
mentionem
facit,
sed
de
omnibus
in
genere
fidelibus:
quorum
patrem
Abrahamum
facit,
et
comparationem
instituit
Adae
filiorum,
cum
filiis
gratuito
a
Domino
adoptatis.
Vere
enim
filii
Adae
nascimur
in
mundum
venientes,
in
qua
creatione
sola
inest
maledictio:
sed
renasci
nos
oportet,
et
in
Dominum
nostrum
Iesum
Christum
inseri,
ut
in
nobis
obedientia
Deo
placens
inveniatur.
Et
de
istis
hactenus.
Iam
vero
agite,
ete.
|