20:170 S. Mihi vero tua excusatio non satisfacit, vel quia iusta non est, vel quia in propria causa mihi minimum blandior, vel quia necessitas in quam tua culpa coniecti sumus nullam excusationem admittit. An uberior fructus istic publice sperandus sit ex tuo labore nondum disputo: sed quia te nostrum esse promissis tuis freti putavimus, ubi nos ea spe deiicis, nisi saltem iacturam compensas, merito de te queri licet. Longius tamen progrediar: utiliorem ecclesiae Dei operam tuam hic fore. Bidebis forte: sed quod incredibile tibi videbitur verissimum esse experientia docebit. Certe schola nostra hodie seminarium est eorum pastorum, qui se in solidum ac ingenue Deo consecrant. Quanti aestimas discipulos formare qui mox per totam Galliam spargantur? Multi forte libabunt tantum rudimenta, sed erunt qui maiores facient progressus: et qui non plane expolientur erunt tamen exiguo gustu aptiores ad obeundum docendi munus. Iam si qui serio discendi desiderio flagrant huc te sequentur. Nam, ut scies, Antonio Cevalerio, qui nunc hebraicae linguae professor est, designatus es successor.2) Missionem vero petiit non taedio vel contemptu, sed quia mediocre patrimonium aliter recuperare non potest quam si in patriam se recipiat. Exiguum quidem stipendium esse fateor. Librae enim ducentae penduntur. Aedes dantur satis amoenae et spatiosae. Verum cogita impensas hic minores esse quam apud vos. Alter ille labor est succisivus. Suspicor, dum audis duplex tibi onus imponi, te absterreri difficultate. Atqui in ea re falleris. Primum nostra docendi ratio tibi merus erit ludus. Deinde in labore extraordinario tibi dabitur adiutor qui te molestia sublevet. Desine ergo putare, qui apud nos sustinent docendi partes vel operam suam ecclesiae aliis modis impendunt, quasi pistrino addici. Non ita inhumani sumus vel rigidi exactores, quin hilariter Christo serviant homines literati. Sanraverius, quem miseras, morbum hic non contraxit sed mortem secum attulerat. Itaque quum adhuc agitaret quaedam duntaxat praeludia decubuit. Porro quam necessarius sit labor ille cui destinatus erat, non commemoro. Certe ubi te melius impendas non video. Interea privatim non erit tibi inutilis. Si te persuadere sinas, senties non data tibi fuisse verba. Verum celeritate opus est. Quare si fidem praestare tibi in animo est, fac nos ante finem Novembris certiores, te vero circiter initium Martis huc sistas oportet. Quod si hac quoque spe excidimus (quod omen Deus avertat) neque coram Deo absolvi, nec apud homines tuam existimationem tueri potes, nisi saltem vicarium nobis repraesentes, non tibi parem (ubi enim re- 2) Reg. du Cons. Aug. 19. 23. 26. Sept 10. 13. Chevallier fut decharge a sa demande en 1567.