5:17 LIBER L CAPUT I. Ovidius lib. IL nove et licentiose gloriam discordem pro discreta et separata posuerit: At mea seposita est et ab omni milite discors Gloria. Impotentem] Nonius Marcellus interpretatur valde potentem. Verum hoc nomen habet maiorem energiam. Non enim tantum significat valde potentem Ciceroni quum dicit: Nil1) agant, nil timeant, nil concupiscant, nulla impotentia efferantur; sed praefidentem quandam audaciam. Cicero Tuscul. IV.: Inflammant appetitione nimia, quam tum. cupiditatem, tum libidinem dicimus, impotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem. Graeci ἀκράτειαν vocant. Horatius Carminum I. : Quidlibet2) impotens Sperare fortunaque dulci Ebria. In suam perniciem exsultaturam] Vel saevire significat, quemadmodum illud Ciceronis lib. IL de Republica: Quae sanguine alitur, quaeque in omni crudelitate sic exsultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. Vel supra modum exsilire et efferri. Cicero de Rep. : Est igitur quoddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exsultat voluptate, vel molestia frangitur. Utriusque significationis autor Nonius Marcellus : sed posterior magis convenit: quia scilicet plebs imperita, quae nullum habet modum libertatis, statim vertit in licentiam: idque in saam perniciem: ut vulgus romanum saepius intestinis discordiis imperium suum paene labefactavit: atque etiam in exitium alienum, quia vix est ut cohiberi possit insana multitudo, ubi semel ad arma ventum est. Livius lib. IV. : Haec natura multitudinis est, aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem, quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt. Curtius lib. X.: Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. Livius lib. XXXIV. : Quintius Achaeis suadet, libertate modice utantur: temperatam eam, salubrem eis et singulis civitatibus esse; nimiam, et aliis gravem, et iis qui habeant, praecipitem-et effrenatam esse. Ego ex omnibus] Prosopopoeia, qua secum loqui imperator fingitur, et quasi in cogitationem ire. Hic est conscientiae fructus, quem illi [pag. 6] Seneca promittebat si in se descenderet, et mentem bene compositam respiceret. Et haec plus habent gratiae per fictionem personae, quam si ex persona autoris conciperentur: ut docet Quintilianus lib. IX. 1) Edd. recentiores omnes: non. 2j^ Ed. Amst.: quamlibet. Calvini opera. Vol. F.