44:17 17 CAPUT L 18 et de filiis regis agat propheta. Adiungit etiam, Et super eos qui induti sunt vestitu extraneo. Quidam referunt hoc ad cultores Baal, vel sacrificos. Sed contextus non patitur de aliis intelligere quam de aulicis hominibus, quorum delitiae magna ex parte erant in vestitu. Nam quod dicit Christus, experientia omnium temporum nimis verum esse docuit, qui mollibus vestiuntur in aulis regum esse. Et probabile est aulicos stulta affectatione subinde mutasse vestes: sicuti ubi homines sumptuosi videri appetunt, excogitant quotidie varios modos perdendae pecuniae. Etiamsi plus quam oportet splendide vestiti fuerint, putant tamen fere hoc esse sordidum gestare integro mense eandem vestem. Et quo magis appareat ipsorum prodigalitas, etiam mutant formas vestium. Haec affectatio hodie plus satis in mundo grassatur. Sed iam saeculo prophetae, quantum coniicere licet, etiam homines aulici, et qui in populo dominabantur, vestes ita mutabant ut magis venditarent suas lautitias, et essent in admiratione apud simplices et miseros homines. Haec autem ambitio non est simplex, sed simul trahit secum aliorum contemptum. Exprobrant enim hoc modo pauperibus divites se solos esse dignos hac varietate et copia. Non sufficit quod et pro suo commodo vestiti sint, deinde accedit ad usum ornatus et splendor: sed libenter alios omnes nudarent. Et quia pudet hoc eos facere, tamen quantum in se est, supervacua copia iactant se solos dignos esse ornatu. Non mirum igitur est, si Dominus tam aspere illis minetur. Iam quum vitium hoc successu temporis nimis auctum fuerit, notabilis est hic locus prophetae. Et quo magis luxuriant homines, et sese profundunt ad istam varietatem, quae testis est superbiae ipsorum, discamus restringere affectus carnis nostrae, ne ad immodicas lautitias transiliant: et qui opibus abundant, contenti sint tamen mediocritate: praesertim vero abstineant ab ista praepostera affectatione, quam haud dubie obiurgat propheta. Potest tamen fieri ut tunc Iudaei adsciverint novas et insolitas vestium formas ex remotis locis: quemadmodum hodie turcico habitu sese oblectant Galli, quia illis nimis est commercii cum Turca. Sic etiam tunc occupaverat animos illius populi perversa cupiditas, ut vellent Chaldaeos demereri, et quodammodo sibi familiares reddere similitudine ornatus. Et hoc potest colligi ex loco Ezechielis (c. 23), ubi eos comparat vel scortis, vel stultis amatoribus. Quemadmodum enim scorta depingunt sibi amatores in parietibus, et idem etiam faciunt scortatores et adulteri: sic exprobrat Ezechiel Iudaeis, quod ita exarserint perverso studio ineundi foederis cum gente chaldaica, ut in cubiculis haberent depictas imagines: non dubium est quin etiam vestitum imitati fuerint, ut ostenderent se in maximis bonis deputare, si pos- Calvini opera. Vol XLIV.