40:17 17 PROLEGOMENA. Legitur hic quoque post Dedicationem et Praefationem precatio illa qua Calvinus initio praelectionum uti solebat, et quam tibi in Prolegomenis in Ieremiam proposuimus. Denique, ne quid omnino negligamus quod huc pertinere fortasse credideris, habet aliquid de his Calvini in Ezechielem studiis Ionvillaeus in epistola ad Bullingerum d. d. 5 Id. Apr. 1563. (N. 3930. Opp. XIX 694). Praelectiones in Ezechielem, si editionem Amstelodamensem exceperis, ter tantum prelo subiectae fuerunt quas omnes in nostro museo asservamus. Princeps fuit: Ioannis Caluini in j viginti prima | Ezechielis Prophetae capita | Praelectiones, | Ioannis Budaei et Caroli Ionuillaei labore | et industria exceptae. | Cum Praefatione Theodori Bezae ad generosiss. | Gasparem a Colignio Galliae Amiralium. | Additi sunt Indices duo copiosissimi, prior ver- | borum ac sensentiarum, posterior | locorum qui citantur. I (Emblema est duarum portarum saepius a nobis memoratumi cum adagio ex Matth. 7, 13.) Genevae, | Ex officina Francisci Perrini. M. D. LXV. forma minori. Folia liminaria decem. Quaterniones 54 (a.z. A.Z. Aa.Hh) Folia numerata 412. Reliqua exhibent Indices et tabulam emendandorum. II. Ioannis | Calvini | Praelectiones | in j Ezechielis Prophetae | viginti capita priora, | Ioannis Budaei et Caroli Ionuilaei labore | et industria excerptae (sic). | Additi sunt Indices duo ec. ut supra. (Emblema est AXirjfreta TiavSafxaxwp de quo vide Tom. V. p. xix.) Apud Petrum Sanctandreanum, CIO. IO. XXCIII. fol Folia liminaria quatuor. Terniones 23 (A.Z) Folia numerata 128. Reliqua continent Indices. III. Ioannis | Calvini | Praelectiones j in ! Ezechielis prophetae | viginti capita priora, | Ioannis Budaei et Caroli Ionvillaeo (sic) labore | et industria excerptae (sic). | Additi sunt ec. Tomi quarti: Tertia pars (scil. editionis imperfectae Operum de qua vide Tom. I. p. xi. Emblema est Anchora cum serpente sine adagio.) Genevae, | Apud Iohannem Vignon, Petrum et | Iacobum Chouet ( M. DC. XVII. fol. Quatuor folia liminaria. Terniones 21. (AAa.XXx) folia numerata 113 et indices. Textus sacer lineis integris exscribitur, commentarius binis columnis. IV. Lecons ou Commentaires et | Expositions de M. Iean | Caluin, sur les vingt premiers Chapitres des Reueiations du [ Prophete Ezechiel: qui sont les dernieres Lecons qu'il a faites | auant sa mort. | Le tout fidelement recueilli premierement en Latin par Iean Bude et | Charles de Ionviller: et depuis traduit nouuellement en Francois | Auec la Preface de Theodore de Beze a Monseigneur l'Amiral de France. | II y a aussi deux Tables, Pune des mots et sentences les plus notables contenues en ce li- j ure: l'autre des passages alleguez et exposez tant du vieil que du nouueau Testament. (Embleme des deux portes) A Geneve | De PJmprimerie de Francois Perrin | M. D. LXV. (fol.) Sex folia liminaria. Terniones triginta quatuor quibus accedunt octo alia folia (A.Z; Aa.Nn) folia numerata 201. Accedunt Errata et Indices. Haec editio gallica in nostra collectione huc usque desideratur; librum in nostrum usum inspexit in bibliotheca Montalbanensi Mich. Nicolas, in Bonnensi Jo. Gildemeister, collegae coniunctissimi, et titulum accurate descripserunt addita notitia bibliographica. Calvini opera. Vol. XL.