37:17 17 CAPUT XL. 18 accommodet: nec mihi videtur hoc de spiritu essentiali Dei intelligendum esse. Eandem vero rem pluribus modis enuntiat propheta: ut sciamus nihil esse homine stultius, quum audet se in coelum evehere ut opera Dei suo ingenio scrutetur vel aestimet. Hic igitur magis ac magis hominum audaciam et temeritatem comprimere voluit Isaias. Paulus in eundem finem hoc testimonium citat (Rom. l l , 34), ut scilicet ab inscrutabili illo Dei consilio arceamur. Deus enim de sua sapientia disquiri non vult, nisi sobrie, et quoad expedit. Unum hoc discrimen est, quod Paulus spirituale evangelii ministerium humano ingenio comprehendi posse negat, propheta autem in genere commendat Dei providentiam. In utroque tamen humiliari nos oportet, et sensus omnes nostros ad obsequium captivos offerre. Quidquid enim habemus rationis aut luminis merae sunt tenebrae, donec a Christo illuminemur. 15. (En gentes.) Si mentem prophetae cupimus assequi et haec cum fructu legere, tenendum est (quod nuper attigi) eius consilium. Neque enim ex abrupto celebrat Dei magnitudinem : sed eam pro circumstantia praesentis causae quantum potest extollit. Ut sciant Israelitae unum hunc clypeum sufficere ad se protegendos, modo Deum habeant propitium, nullos mundi conatus, furores, impetus esse metuendos: atque ita discant se recipere in Dei tutelam. Nisi enim penitus fuisset hoc illis persuasum, in singula momenta variae oriebantur desperationis causae. Idem ergo prosequitur argumentum Isaias, nihili esse omnes gentes ac populos dicens, si cum Deo comparentur: quia solo flatu discutiet instar pulvisculi omnes terrae incolas. Nam ut nimium proclives sumus et perperam ingeniosi ad captandos diffidentiae praetextus, quidquid a Satana obiicitur saluti nostrae adversum fingimus viam Deo obstruere. Hoc vitium ut corrigat propheta, creaturas omnes nihili esse admonet coram Deo, omnesque populos paucis et exiguis aquae guttis esse similes. Unde colligimus nihil magis esse praeposterum quam efferre creaturas ad minuendam potentiam Dei, quae suprema omnium ut est ita agnosci debet. 16. (Libanus.) Id est: si Deo sacrificandum sit pro dignitate, nec totus Libanus, nec ferae quae illic pascuntur ad sacrificium sufficient. Variis loquendi formis inculcat hanc Dei potentiam: ut de ea persuasi homines creaturas et omnem earum vim nihil morentur. Quanquam videtur consulto propheta de cultu Dei agere, quo lectores ad maiorem eius reverentiam adducat: quasi diceret: Tu scilicet Dei virtutem metiri audebis tuo sensu, ad quem rite colendum instructus non eris, etiamsi quidquid est in Libano animalium et lignorum coacerves? Hinc colligunt nonnulli neminem posse Calvini opera. Vol XXXVII.