31:17 17 18 abstersum in lucem producitur. Denique si invocatio Dei maximum salutis nostrae praesidium est, quando non aliunde melior ac certior peti eius potest regula quam ex hoc libro: ut quisque in eius intelligentia optime profecerit, bonam coelestis doctrinae partem erit assequutus. Seria precatio ex necessitatis nostrae sensu primum, deinde ex promissionum fide nascitur. Hic tam ad mala sua sentienda optime expergefient lectores, quam de quaerendis remediis admonebuntur. Atque adeo quidquid ad nos animandos facere potest, ubi orandus est Deus, in hoc libro monstratur. Nec vero tantum occurrunt promissiones: sed inter Dei invitationem et carnis impedimenta, nobis saepe in medio statuitur qui se ad precandum accingit: ut si quando nos exagitent variae dubitationes, luctari discamus, donec liber ad Deum animus assurgat. Neque id modo, sed per haesitationes, metus, trepidationes nitamur tamen ad orandum, donec solatii nos non poeniteat. Sic enim statuendum est, quamvis ianuam precibus nostris praecludat diffidentia, non esse tamen cedendum, quoties vacillant animi vel inquietudine feruntur, donec ex suis certaminibus victrix emergat fides. Et multis in locis animadvertere licet servos Dei ita fluctuantes inter orandum, ut alternis vicibus fere oppressi palmam arduo conatu obtineant. Illic ab una parte ee prodit carnis infirmitas: ab altera vero se exserit vis fidei, si non tam strenua quam optandum foret, parata saltem ad certandum, donec paulatim solidum robur acquirat. Quia tamen quae ad rationem rite precandi valent toto opere sparsa reperientur, supervacua repetitione non onerabo lectores, neque etiam morabor eorum progressum. Tantum hoc in transcursu indicare operae pretium fuit, praestari nobis hoc libro, quo nihil magis est optabile, non modo ut familiaris ad Deum pateat accessus, sed ut infirmitates, quas pudor hominibus fateri prohibet, fas as liberum sit coram eo explicare. Iam vero sacrificium lau- Calvini opera. Vol XXXI.