30:17 17 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XIII. 18 nae laudi ducetur, rebus omnibus ex animi sententia fluentibus et succedentibus, Dei mandatis morem gerere, sed quum vis quaedam maior accedit, tum coercendi sunt sensus nostri omnes, et adversum nos ipsos pugnandum est, et affectus cohibendi, ut Deo suum honorem reddamus, sincere nihilominus eum colentes et venerantes. Atque illa est fidei nostrae exploratio, quum in maximis periculis et tentationibus constantiam retinemus, et spem in unum Deum reiicimus. Saul igitur omni excusatione caret. Quare discamus in genere hoc exemplo sapere, et in unum Deum eiusque providentiam ita recumbere, ut ipse nobis legem, non illi nos imponamus: neque ad hunc vel illum diem ipsius opem alligemus: sed fidelem esse Deum persuasi, illi acquiescamus : atque illum, licet nostra opinione tardius adveniat, mature semper adfuturum ne dubitemus. Neque enim rebus creatis et mortalibus similis est Deus, quibus effluunt occasiones, quas deinceps nequeunt recuperare: sed Deo suae semper constant rationes efficiendi quod decrevit, et quod ab illo speramus ipsius verbo freti. Sane multi peccant hic impatientia et errore. Conspicuum id fit Sarae exemplo matris fidelium, quae virum etiam suum Abrahamum in eundem secum errorem induxit. Namque Abrahamus acceperat promissionem futurae posteritatis. Sed iam provectioris aetatis erat: et Sara sterilis et extra aetatem quae posset concipere. Verum tamen sine prole nulla ipsis spes salutis superest. Neque enim tantum liberos ad possidendum terram quam a Domino acceperant in haereditatem exspectabant : sed sanctum ac benedictum semen ex quo Christus salus totius mundi oriundus expetebant. Sara itaque hic maximis difficultatibus arctatur, rationemque ex impatientia Dei verbo contrariam init. Nam Abrahamo contra Dei legem aliam uxorem, puta ancillam matrimonio iungit: et ita efficit ut ordinem quem oportebat esse inviolabilem transgrediatur. Sed quid inde tandem oritur? Nempe adulterinum semen quo tota familia perturbatur Abrahami: adeo ut ipse cogatur veluti sua viscera proiicere, quod nimium praeceps fuisset: et tali poena non esset indignus, quod in Deo non totus acquievisset. Idem Sarae lapsus, quae nimium praeceps Dei gratiam praevenit, non exspectato tempore quod Deus ipse praefixerat. Non cognoverunt Deum ita dubios illos tenere, ut fide obiectum illud: Quid nobis miseris fiet sine prole? superarent. Nulla promissionis illius spes apparet. Atqui maius pondus apud illos oportuit habere Dei verbum, ac sibi persuadere, licet coelum et terra cum omnibus elementis adversus ipsos conspirarent, nihilominus tamen Deum suas promissiones impleturum. Quae quum ita sint, hodie nobis ea documento esse oportet, et ex illis in Dei schola tan- Ccdvini opera. Vol. XXX.