23:17 17 COMMENTARIUS IN GENESIN. 18 nec fortuito accidit. Nihil nobis magis proclive quam Dei potentiam alligare organis quorum ministerio utitur. Lucem sol et luna nobis administrant : vim istam sic in illis includimus nostra opinione, ut, si tollantur e mundo, lux nulla restare posse videatur. Ergo Dominus ipso creationis ordine, lucem se in manu habere testatur: quam nobis largiri possit absque sole et luna. Porro certum est ex contextu, sic creatam fuisse lucem ut tenebris fuerint suae vices. Sed quaeri potest, fuerintne per totum mundi circuitum lux et tenebrae vicissim: an vero dimidium circulum tenebrae occupaverint, quum alibi lux splenderet. Quin alterna fuerit successio non dubium est: sed an ubique simul fuerit dies, et ubique nox, id malo in medio relinquere: neque etiam scitu adeo necessarium est. 4. Viditque Deus lucem. Hic inducitur Deus a Mose opus suum considerans, ut %inde voluptatem capiat. Verum id fit nostra causa: ut discamus nihil Deum fecisse nisi certa ratione et consilio: Nec vero sic accipere convenit Mosis verba, quasi tunc opus suum agnoscere bonum coeperit ex quo factum erat: verum sensus est, opus quale nunc adspicitur a nobis, approbatum esse a Deo. Quare nihil nobis restat quam acquiescere in hoc iudicio Dei. Atque haec valde utilis est admonitio. Nam quum debeat homo sensus omnes intendere ad suspicienda Dei opera, videmus quantum in illis suggillandis licentiae sibi permittat. 5. Vocavit Deus lucem. Hoc est, voluit Deus ut esset aliqua dierum et noctium vicissitudo: quod etiam mox sequutum est, quum primus dies finem accepit. Lucis enim conspectum abstulit Deus, ut nox diem alterum inchoaret. Quod tamen dicit Moses, bifariam verti potest: vel quod fuerit vesper et mane diei primi: vel quod ex vespero et mane completus fuerit dies primus. Utrumvis eligas, nihil refert quoad sensum : nam simpliciter diem intelligit duabus partibus completum fuisse. Diem porro a vespere incipit secundum usitatum gentis suae morem. An autem hic optimus sit et legitimus ordo, disputare nihil attinet. Scimus tenebras fuisse tempore superiores : quum lucem Deus subduxit, hoc erat diem claudere. Non dubito quin rationem hanc sequuti sint vetustissimi patres, quibus finis diei erat vesper adveniens, atque ita alterius diei initium. Quanquam Moses legem hic praefigere noluit quam violare sit nefas: sed receptae consuetudini (ut iam dictum est) accommodavit sermonem suum. Quare sicuti stulte Iudaei omnes aliorum rationes damnant, quasi hanc solam Deus statuerit: ita rursum futiles sunt alii, dum hanc quae a Mose commendatur praeposteram esse contendunt. Dies primus. Hic manifeste refellitur eorum error qui momento uno volunt conditum esse mundum. Est enim nimis violentum cavillum quod Moses Calvini opera. Vol XXIII.