2:17 PRAEFATIO AD REGEM GALLIAE. praedixit (Matth. 24, 24) venturos pseudoprophetas, qui signis mendacibus variisque prodigiis in errorem electos, si fieri posset, inducant. Et Paulus admonuit (2 Thess. 2, 9), antichristi regnum futurum cum omni potentia et signis et prodigiis mendacibus. At haec, inquiunt, miracula non ab idolis, non a maleficis, non a pseudoprophetis, sed a sanctis fiunt. Quasi vero non noverimus hanc esse satanae artem, transfigurare se in angelum lucis (2 Cor. 11, 14). Olim Aegyptii sepultum apud se Ieremiam sacrificiis aliisque divinis honoribus prosequuti sunt. l) Nonne sancto Dei propheta ad idololatriam abutebantur? et tamen tali sepulcri veneratione consequebantur, ut curationem a tactu serpentum putarent iustam illius mercedem esse. Quid dicemus? nisi fuisse hanc semperque fore iustissimam Dei vindictam, iis qui dilectionem veritatis non receperunt, mittere efficaciam illusionis, ut credant mendacio (2 Thess. 2, 11)? Miracula ergo nobis minime desunt, eaque certa nec cavillis obnoxia. Quae autein illi pro se obtendunt, merae sunt satanae illusiones, quando a vero Dei sui cultu ad vanitatem populum abducunt. Praeterea calumniose nobis patres opponunt (antiquos et melioris adhuc saeculi scriptores intelligo) ac si eos haberent suae impietatis suffragatores. Quorum autoritate si dirimendum certamen esset, melior victoriae pars (ut modestissime etiam loquar) ad nos inclinaret. Verum quum multa praeclare ac sapienter ab illis patribus scripta sint, in quibusdam vero iis acciderit, quod hominibus solet, isti pii scilicet filii, qua sunt et ingenii et iudicii et animi dexteritate^ eorum tantum lapsus et errores adorant; quae bene dicta sunt vel non observant, vel dissimulant, vel corrumpunt: ut dicas prorsus illis curae fuisse, in auro legere stercora. Tum improbis clamoribus nos obruunt, ceu patrum contemptores et adversarios. Nos vero adeo illos non contemnimus, ut si id praesentis instituti esset, nullo negotio mihi liceat meliorem eorum partem quae hodie a nobis dicuntur, ipsorum suffragiis comprobare. Sic 1) Hieron, in praef. Ieremiae. Calvini opere. Vol ll