19:17 17 1561 OCTOB. 18 pum partem probare illam et imperatorem non concedere pacem nisi Augustanae confessioni subscribentibus, subscribunt et ipsi. Haec est integritas fidelium scilicet. Necesse est autem ut hic invigiles sedulo. Vergerius ille quasi de re confecta gloriatur, denique de sua diligentia industriaque haec confecta stolide arbitratur. Sed desino occupatissimo alias negotia augere. Utinam in Gallia inveniatur vir pius et doctus, qui scripto modesto, in quo principes Germanos non attingat odiosius, rationes proceribus Galliae exponat cur conveniat abstinere a peregrinis confessionibus et retinere patriam.5) Certissimum est de missa, de coena, de confessione et absolutione confessionem Augustanam non esse integram. Et nunc omnes Lutherani conantur illam explicare in negotio coenae per Apologiam, sensumque urgent crassissimum, contendentes impios ore corporis vorare realiter et essentialiter substantialem Christi carnem. Consentiunt ergo papistis et cum suo Luthero recipiunt canonem de Consecr, dist. 2. Ego Berengarius. Taceo nunc quod iniquo tempore confessio illa est conscripta, et ab his qui tunc Caroli potentiam metuebant et satis serviliter se submittebant in pluribus. Nec desunt nunc principes qui quaedam correcta mallent, si non aliorum multitudine impedirentur. Verum haec ipse melius novisti: plura ergo nunc non addam. Dominus benedicat tibi et servet te nobis diu incolumem. Salutato D. Budaeum et Ionvillaeus, et symmystas omnes. Nostri omnes te quoque salutant, inprimis Gualtherus frater et affinis et tres generi mei Zvinglius, Lavaterus et Simlerus. Tiguri 5. Octobris 1561. Bullingerus tuus. Puto Lituanum illum D. Martinum6) meas tibi literas iam tradidisse, unde exspecto quid ea de causa rescribas et ut Crucigeri epistolam remittas. Nisi tibi molestum esset, cuperem mihi per tuorum aliquem mitti libellum cui inscriptio: Impietas Valentini Gentilis detecta ete.7) Referet hic noster D. Franciscus Ramboletius8) de rebus omnibus nostris. Diu vixit apud Gualtherum. Non commendo ipsum tibi quem alias amari a te arbitror. 5) Desiderium hoc omnino supervacaneum. Inter Gallos enim nemo de recipienda Augustana cogitabat. 6) Czechovicium (N. 3539). 7) Opp. IX. 361 seqq. 8) videtur filius fuisse Iacobi de Bambotdllet legati de quo v. N. 3298.